라틴어 문장 검색

casus multis hic cognitus ac iam tritus et e medio fortunae ductus acervo.
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XIII5)
"nemo satis credit tantum delinquere quantum permittas:"
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XIV82)
Satis superque nota clades.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM CUM ETRUSCIS FALISCIS VEIENTIBUS FIDENATIBUS 1:2)
Iuventus vero, quam satis constat vix mille hominum fuisse, duce Manlio arcem Capitolini montis insedit, obtestata ipsum quasi praesentem Iovem, ut quem ad modum ipsi ad defendendum templum concurrissent, ita ille virtutem eorum numine suo tueretur.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM GALLICUM 12:4)
Extat orationis antiquae satis efficax ad concordiam fabula, qua dissedisse quondam humanos dixit artus, quod omnibus opere fungentibus solus venter inmunis ageret;
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, DE SEDITIONIBUS 7:1)
Qua quodam tempore, quod lictoriae virgae sonum ignotum penatibus suis expaverat, a sorore satis insolenter inrisa, iniuriam non tulit.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, DE SEDITIONIBUS 13:1)
Parva res dictu sed ad magnanimitatem populi Romani probandam satis efficax, quod illis ipsis quibus obsidebatur diebus ager, quem Annibal castris insederat, venalis Romae fuit hastaeque subiectus invenit emptorem.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM PUNICUM SECUNDUM. 47:1)
primum nebulosum nanctus diem, ut hosti inopinatus occurreret, tum ventosum quoque, ut pulvis in oculos et ora ferretur, tum acie conversa in orientem, ut, quod ex captivis mox cognitum est, ex splendore galearum aere repercusso quasi ardere caelum videretur.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM CIMBRICUM TEVTONICUM TIGURINUM 15:2)
Quibus elatus victoriis de invadenda urbe Romana - quod satis est turpitudini nostrae - deliberavit.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM SPARTACIUM 11:1)
Et quid futurum fuit satis tanto hosti, cui uno imperatore resistere res Romana non potuit?
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM SERTORIANUM 5:1)
Quippe satis ample sonabant in Pompeiani nominis locum Cato et Scipio.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CIVILE CAESARIS ET POMPEI 65:3)
Nemo caesus imperio praeter Afranium (satis ignoverat semel) et Faustum Sullam (docuerat generos timere Pompeius) filiamque Pompei cum parvulis ex Sulla (hic posteris cavebatur). Itaque non ingratis civibus omnes in principem congesti honores:
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CIVILE CAESARIS ET POMPEI 90:3)
Non minimum terroris incussit barbaris Cornidius centurio satis barbarae, efficacis tamen apud tales homines stolidi-tatis, qui foculum gerens super cassidem, agitatum motu corporis, flammam velut ardenti capite funditabat.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM MOESICUM 1 4:3)
Et hos per eundem Lentulum prohibere Danuvio satis fuit.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM SARMATICUM 1:2)
tactus enim leti satis esset causa profecto, quippe ubi nulla forent aeterno corpore, quorum contextum vis deberet dissolvere quaeque.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 10:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION