라틴어 문장 검색

ex quibus Appius, qui praecipuam poenam meruerat, in carcerem coniectus est;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri III Periocha13)
haec eum vociferantem adsecutus Ahala Servilius obtruncat, respersusque cruore, stipatus caterva patriciorum iuvenum, dictatori renuntiat vocatum ad eum Maelium repulso apparitore concitantem multitudinem poenam meritam habere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 160:1)
adprobantibus cunctis et ante omnes Q. Servilio Prisco, quod non degenerasset ab stirpe Claudia conlaudante iuvenem, negotium datur ut quos quisque posset ex collegio tribunorum ad intercessionem perlicerent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 525:1)
quos cum et a patribus conlaudari et a militari aetate tamquam bonos cives conspici volgus hominum vidit, repente spreto tribunicio auxilio certamen conferendi est ortum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 671:1)
fustuarium meretur qui signa relinquit aut praesidio decedit:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 72:1)
tum primum equis suis merere equites coeperunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 88:1)
conlaudatos corpora curare paratosque esse quarta vigilia iubet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 330:1)
equites tum primum equis suis mereri coeperunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri V Periocha3)
conlaudatis ab senatu tribunis et ipse Camillus confusus animo gratias egit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 63:1)
dictator consulibus in senatu et apud populum magnifice conlaudatis et suarum quoque rerum illis remisso honore dictatura se abdicavit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 107:1)
eane meritos crederet quisquam hostes repente sine causa factos?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 204:1)
conlaudatus ab consule accepto praesidio vadit occultus per saltum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 380:1)
Quinctio conlaudato, ceteris bonum animum habere iussis, dictator equo citato ad urbem revectus auctoribus patribus tulit ad populum in luco Petelino, ne cui militum fraudi secessio esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 479:1)
aeque impotens postulatum fuit ut de stipendio equitum - merebant autem triplex ea tempestate - aera demerentur, quod adversati coniurationi fuissent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 484:1)
conlaudatis Fundanis consul litterisque Romam missis in officio Fundanos esse ad Privernum flexit iter.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 281:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION