라틴어 문장 검색

a ceromate nos haphe excepit in crypta Neapolitana.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 57 1:3)
qui imperia libens excipit, partem acerbissimam servitutis effugit, facere quod nolit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 61 3:3)
Aeque esse fortis potest, qui pro vallo securus excubuit nullis hostibus castra temptantibus et qui succisis poplitibus in genua se excepit nec arma dimisit;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 66 50:2)
Pulcherrima pars eius maximeque mirabilis illa est, non cedere ignibus, obviam ire vulneribus, interdum tela ne vitare quidem, sed pectore excipere.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 67 6:4)
Tu existimas ea tantum optabilia esse, quae per voluptatem et otium veniunt, quae excipiuntur foribus ornatis ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 67 11:2)
Si me quidem velis audire, hoc meditare et exerce, ut mortem et excipias et, si ita res suadebit, accersas.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 69 6:1)
Quid enim mutationis periculo exceptum ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 71 12:2)
Quicquid excepit, protinus integrum devorat et semper ad spem venturi hiat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 72 8:3)
Etiam si quid obvenit, secure excipit ac reponit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 72 8:8)
Semina in corporibus humanis divina dispersa sunt, quae si bonus cultor excipit, similia origini prodeunt et paria iis, ex quibus orta sunt, surgunt;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 73 16:4)
in hoc enim positum est et parere dis nec excandescere ad subita nec deplorare sortem suam, sed patienter excipere fatum et facere imperata.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 76 23:5)
Athletae quantum plagarum ore, quantum toto corpore excipiunt ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 78 16:1)
Quam multos fama non excepit, sed eruit!
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 79 14:10)
quanto facilius animus conroborari possit, ut fortunae ictus invictus excipiat, ut proiectus, ut conculcatus exsurgat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 80 3:3)
male nunc sic excipe, quemadmodum a populo solet dici:
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 82 2:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION