라틴어 문장 검색

Nam si, ut fateri necesse est, in omni conventu aut tacendum est aut loquendum, quaeramus, silentiumne conviviis an et oportunus sermo conveniat.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, I. 17:1)
Nec longe petendus adsertor est, cum Disarius adsit, qui quid conveniat corporibus humanis non minus callet quam ipsa natura fabricae huius auctor et nutrix.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, IV. 3:7)
Et quia his loquendi labyrinthis inpares nos fatemur, age, Vetti, hortemur Eustathium ut recepta contraria disputatione quicquid pro vario cibo dici potest velit communicare nobiscum, ut suis telis lingua violenta succumbat et Graecus Graeco eripiat hunc plausum, tamquam cornix cornici oculos effodiat.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, V. 2:1)
Te enim, Disari, convenio, ut quaerendum mihi occurrit absolvas.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VI. 14:3)
Cum ergo aeris frigore et gelu coacta coalescit, necesse est per evaporationem velut exprimi ex ea auram illam tenuissimam, qua discedente conveniat in coagulum sola terrea in se remanente natura.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XII. 26:2)
Duas enim esse fistulas instar canalium, easque ab oris faucibus proficisci deorsum, et per earum alteram induci delabique in stomachum esculenta omnia et poculenta, ex eoque ferri in ventriculum, qui Graece appellatur ἡ κάτω κοιλία, atque illic subigi digerique, ac deinde aridiora ex his recrementa in alvum convenire, quod Graece κόλον dicitur, huidiora autem per renes in vesicam trahi:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XV. 4:1)
Nullius enim rei fit aliquando putredo, nisi calor humorque convenerint.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XVI. 17:2)
Extremi multorum tempus in unum Convenere dies.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 7:8)
Meque ipsum memini, caesi deformia fratris Ora rogo cupidum vetitisque imponere flammis, Omnia Sullanae lustrasse cadavera pacis, Perque omnes truncos, cum qua cervice recisum Conveniat, quaesisse caput.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 2:74)
Iamque diu volucres civilia castra secutae Conveniunt.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 8:68)
' Hoc, si me decies una conveneris hora, Dicis:
(마르티알리스, 에피그램집, 2권, LXVII2)
muneribus convenit illa meis.
(마르티알리스, 에피그램집, 4권, X4)
Conveniunt nostris auribus ista magis.
(마르티알리스, 에피그램집, 4권, XLI2)
Conveniat nobis, ut fas epigrammata longa Sit transire tibi, scribere, Tucca, mihi.
(마르티알리스, 에피그램집, 6권, LXV6)
Illud dissimulas, ad te quod pertinet, Ole, Quodque magis curae convenit esse tuae.
(마르티알리스, 에피그램집, 7권, X11)

SEARCH

MENU NAVIGATION