라틴어 문장 검색

Omnia mala ab illis removit, scelera et flagitia et cogitationes improbas et avida consilia et libidinem caecam et alieno imminentem avaritiam ;
(세네카, De Providentia, book 1 66:3)
Socrates tamen in medio erat et lugentis patres consolabatur et desperantis de re publica exhortabatur et divitibus opes suas metuentibus exprobrabat seram periculosae avaritiae paenitentiam et imitari volentibus magnum circumferebat exemplar, eum inter triginta dominos liber incederet.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 55:1)
Hoc est cur ista voluptatis laudatio perniciosa sit, quia honesta praecepta intra latent, quod corrumpit apparet.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 62:4)
"Omnium bonorum sola heres esto, quia corrumpi non potuisti, quia tam fideliter pudicitiam custodisti."
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum: liber secundus, peregrinus negotiator.16)
Muliebrium uitiorum fundamentum auaritia est.
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum: liber secundus, peregrinus negotiator.21)
"hic meum filium, hic meam corrupit uxorem;"
(세네카, Excerpta Controversiae, book 3, Olynthius pater reus concursus.13)
Ille autem mixtus color utrumque corrumpit, et ignorantis fidem et non indicantis fiduciam.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 4, indiscreti filius et privignus. 1:4)
T. autem Liuius tam iniquus Sallustio fuit, ut hanc ipsam sententiam et tamquam translatam et tamquam corruptam dum transfertur obiceret Sallustio:
(세네카, Excerpta Controversiae, book 9, Cimon ingratus Calliae.61)
in Manlio inpotentiam a quo et filius et uictor occisus est, in Sylla crudelitatem, in Lucullo luxuriam, in multis auaritiam.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 9, Flamininus in cena reum puniens.30)
Omnia autem genera corruptarum sententiarum de industria pono, quia facilius et quid imitandum et quid uitandum sit docemur exemplo.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 9, Flamininus in cena reum puniens.53)
sententias suas repetendo corrumpit, dum non contentus unam rem semel bene dicere, efficit ne bene dixerit.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 9, privignus ab avo raptus novercae.35)
Numquam unius malo publica fama corrumpitur.
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum, Parrhasius et Prometheus.48)
exultat ingens saeculi nostri bonis corrupta turba nec capit clementiam ingrata nostram ferre nec pacem potest, sed inquieta rapitur hinc audacia, hinc temeritate fertur in praeceps sua:
(세네카, 옥타비아 12:25)
Corruptissimam rem omnium quae umquam dictae sunt ex quo homines diserti insanire coeperunt, putabant Dorionis esse in metaphrasi dictam Homeri, cum excaecatus Cyclops saxum in mare reiecit Haec quomodo ex corruptis eo perueniant, ut et magna et tamen sana sint, aiebat Maecenas apud Vergilium intellegi posse.
(세네카, Suasoriae, chapter 1 12:2)
Et uolebam uos experiri non adiciendo iudicium meum nec separando a corruptis sana - potuisset enim fieri ut uos magis illa laudaretis quae insaniunt - et nihilominus poterit fieri, quamuis distinxerim.
(세네카, Suasoriae, chapter 1 16:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION