라틴어 문장 검색

" Si tamquam ad remedium venimus, sine ira veniamus, non quasi dulce sit vindicari, sed quasi utile ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 179:2)
refert quantas vires quamque integras habeat, utrum reverberanda et agenda retro sit an cedere ei de- beamus, dum tempestas prima desaevit, ne remedia ipsa secum ferat.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 2:4)
alios obiurgatio, alios confessio, alios pudor coepto deiecit, alios mora, lentum praecipitis mali remedium, ad quod novissime descendendum est.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 3:4)
solitis itaque remediis incipientem causam occupant, et odore gustuque quidquid est quod alienat animos repellitur, aut fomentis contra frigus rigoremque pugnatur ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 64:2)
atqui maximum remedium irae dilatio est, ut primus eius fervor relanguescat et caligo quae premit mentem aut residat aut minus densa sit.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 75:2)
Carissimis enim irascimur, quod minora nobis praestiterint quam mente conceperimus quamque alii tulerint, cum utriusque rei paratum remedium sit.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 179:3)
Remedia in remissionibus prosunt.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 222:4)
" Quantulum," inquis, " prodest remedium tuum, si sua sponte desinentem iram placat !
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 223:1)
Repugnasset puella remedio palam ad- moto, . eadem, quia non expectavit, dolorem tulit.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 224:5)
Sed si cogitaveris tecum remedii causa quibusdam et radi ossa et legi et extrahi venas et quaedam amputari membra quae sine totius pernicie corporis haerere non poterant, hoc quoque patieris probari tibi, quaedam incommoda pro is esse quibus accidunt, tam me hercules quam quaedam quae laudantur atque appetuntur contra eos esse quos delectaverunt, simillima cruditatibus ebrietatibusque et ceteris quae necant per voluptatem.
(세네카, De Providentia, book 1 23:4)
Rogo itaque, si quod habes remedium, quo hanc fluctuationem meam sistas, dignum me putes qui tibi tranquillitatem debeam.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 18:1)
sumes tu ex publico remedio quantum voles.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 23:4)
Qualis ille Homericus Achilles est, modo pronus, modo supinus, in varios habitus se ipse componens, quod proprium aegri est, nihil diu pati et mutationibus ut remediis uti.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 31:2)
Ne spes quidem ulla recipiendae libertatis animis poterat offerri, nec ulli remedio locus apparebat contra tantam vim malorum.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 54:5)
Placebit autem haec nobis mensura, si prius parsimonia placuerit, sine qua nec ullae opes sufficiunt, nec ullae non satis patent, praesertim eum in vicino remedium sit et possit ipsa paupertas in divitias se advocata frugalitate convertere.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 82:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION