라틴어 문장 검색

" Nulli necesse est felicitatem cursu sequi;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 22 4:9)
Ex quibus alia lenior unda detinuit ac mollius vexit, alia vehementior rapuit, alia proxima ripae cursu languescente deposuit, alia torrens impetus in mare eiecit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 23 8:2)
Magnus gubernator et scisso navigat velo, et, si exarmavit, tamen reliquias navigii aptat ad cursum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 30 3:3)
accelera et evade, perduc te in tutum et subinde considera, quam pulchra res sit consummare vitam ante mortem, deinde expectare securum reliquam temporis sui partem, nihil sibi, in possessione beatae vitae positum, quae beatior non fit, si longior.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 32 3:3)
" Solet magno cursu verba convellere, quae non effundit una, sed premit et urguet.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 40 2:2)
" Nam Q. Hateri cursum, suis temporibus oratoris celeberrimi, longe abesse ab homine sano volo;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 40 10:3)
Multa enim inobservatus ille cursus feret, quae reprehendere velis.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 40 13:3)
nunc incredibilis cursus apparet, sive quia admoveri lineas sentio, sive quia adtendere coepi et conputare damnum meum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 49 4:4)
Si faceremus, quod fecit Hannibal, ut interrupto cursu rerum omissoque bello fovendis corporibus operam daremus, nemo non intempestivam desidiam victori quoque, nedum vincenti, periculosam merito reprehenderet;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 51 7:1)
Sed nos quoque non minus velox cursus praetervehit, et ideo admiror dementiam nostram, quod tantopere amamus rem fugacissimam, corpus, timemusque, ne quando moriamur, cum omne momentum mors prioris habitus sit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 58 23:5)
Praenavigavimus, Lucili, vitam et quemadmodum in mari, ut ait Vergilius noster, Terraeque urbesque recedant, sic in hoc cursu rapidissimi temporis primum pueritiam abscondimus, deinde adulescentiam, deinde quidquid est illud inter iuvenem et senem medium, in utriusque confinio positum, deinde ipsius senectutis optimos annos.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 70 2:1)
Non semper tenebit hunc ordinem, sed illum ex hoc cursu aliquis dies deiciet.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 71 12:4)
Nihil indignetur sibi accidere sciatque illa ipsa, quibus laedi videtur, ad universi pertinere et ex iis esse, quae cursum mundi officiumque consummant.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 74 20:2)
In cane sagacitas prima est, si investigare debet feras, cursus, si consequi, audacia, si mordere et invadere.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 76 8:4)
Nulla enim res aeque adiuvat cursum quam summa pars veli;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 77 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION