라틴어 문장 검색

Ego per eadem loca invenio fossam a rege percussam, sed incertum utrum ad colligendum umorem circumiacentium agrorum an ad committendum flumini lacum;
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 41 4:1)
C. PLINIUS TRAIANO IMPERATORI Tu quidem, domine, providentissime vereris,ne commissus flumini atque ita mari lacus effluat;
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 611)
Sic consequemur, ut neque aqua viduetur flumini mixtus et sit perinde ac si misceatur.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 61 2:2)
Erit enim facile per illam brevissimam terram, quae interiacebit, advecta fossa onera transponere in flumen.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 61 2:3)
Est enim et lacus ipse satis altus et nunc in contrariam partem flumen emittit, quod interclusum inde et quo volumus aversum, sine ullo detrimento lacus tantum aquae quantum nunc portat effundet.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 61 3:2)
Enimvero, si placeat fossam longius ducere et altius pressam mari aequare nec in flumen, sed in ipsum mare emittere, repercussus maris servabit et reprimet, quidquid e lacu veniet.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 61 4:1)
C. PLINIUS TRAIANO IMPERATORI Petentibus quibusdam, ut sibi reliquias suorum aut propter iniuriam vetustatis aut propter fluminis incursum aliaque his similia quocumque secundum exemplum proconsulum transferre permitterem, quia sciebam in urbe nostra ex eius modi causa collegium pontificum adiri solere, te, domine, maximum pontificem consulendum putavi, quid observare me velis.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 681)
cuius a latere per spatium omne porrigitur nomine quidem flumen, re vera cloaca foedissima, ac sicut turpis immundissimo aspectu, ita pestilens odore taeterrimo.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 98 1:1)
Ibit in adversos montes duplicataque nimbo Flumina, congestas exteret ille nives, Nec freta pressurus tumidos causabitur Euros Aptaque verrendis sidera quaeret aquis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 910)
Quod licet et facile est quisquis cupit, arbore frondis Carpat et e magno flumine potet aquam.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber secundus, poem 1920)
Flumina deberent iuvenes in amore iuvare;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 611)
Flumina senserunt ipsa, quid esset amor.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 612)
Nam centum aut plures flumina nostra tenent.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 635)
si legitimum flueres, si nobile flumen, Si tibi per terras maxima fama foret - Nomen habes nullum, rivis collecte caducis, Nec tibi sunt fontes nec tibi certa domus!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 655)
demens narrabam fluminum amores!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 664)

SEARCH

MENU NAVIGATION