라틴어 문장 검색

Atqui quid interest, cum aeque sine patris beneficio quam sine nutricis non potuerim ad ulteriora procedere ?
(세네카, 행복론, Liber III 131:3)
" Isto modo etiam, si quis patrem meum aegrum ac moriturum sanaverit, nihil praestare ei potero, quod non beneficio eius minus sit ;
(세네카, 행복론, Liber III 133:2)
sed si ad bene vivendum minima portio est vivere et id tribuisti, quod cum feris mihi et animalibus quibusdam minimis, quibusdam etiam foedissimis commune est, noli tibi adserere, quod non ex tuis beneficiis, etiam si non sine tuis, oritur."
(세네카, 행복론, Liber III 136:4)
Vis scire, quam non sit magnum beneficium vitam sic dare ?
(세네카, 행복론, Liber III 140:1)
Minimum esse beneficium patris matrisque concubitum, nisi accesserunt alia, quae prosequerentur hoc initium muneris et aliis officiis ratum facerent.
(세네카, 행복론, Liber III 140:5)
Deinde, ut nihil aliud dicam, quam bonis artibus me studuisse et cursum ad rectum iter vitae direxisse, in ipso beneficio tuo maius, quam quod dederas, recepisti;
(세네카, 행복론, Liber III 142:1)
si quis in tantum processit, ut aut eloquentia per gentes notesceret aut iustitia aut bellicis rebus et patri quoque ingentem circumfunderet famam tenebrasque natalium suorum clara luce discuteret, non inaestimabile in parentes suos beneficium contulit ?
(세네카, 행복론, Liber III 145:1)
Utrum maius beneficium dedit M. Agrippae pater ne post Agrippam quidem notus, an patri dedit Agrippa navali corona insignis, unicum adeptus inter dona militaria decus, qui tot in urbe maxima opera excitavit, quae et priorem magnifi- centiam vincerent et nulla postea vincerentur ?
(세네카, 행복론, Liber III 147:1)
Utrum Octavius maius beneficium dedit filio an patri divus Augustus, quamvis illum umbra adoptivi patris abscondit ?
(세네카, 행복론, Liber III 148:1)
Dubium est, quin generandi vulgare beneficium vicerit eximia pietas et virtus ipsi urbi nescio utrum maius praesidium adferens an decus ?
(세네카, 행복론, Liber III 153:2)
Licet tibi, in quantum velis, extendere beneficia filii, cum paternum munus et simplex sit et facile et danti voluptarium, quod necesse est ille multis dederit, etiam quibus dedisse se nescit, in quo consortem habet, in quo spectavit legem, patriam, praemia patrum, domus ac familiae perpetuitatem, omnia potius quam eum, cui dabat.
(세네카, 행복론, Liber III 154:2)
" Sed patris," inquit, " beneficium est, quidquid facis, quidquid praestare illi potes.
(세네카, 행복론, Liber III 157:1)
Qui id beneficium dedit, quo est aliquid melius, potest vinci.
(세네카, 행복론, Liber III 159:2)
ita pater vinci potest, quia dedit beneficium, quo est aliquid melius.
(세네카, 행복론, Liber III 159:4)
Etiamnunc, qui dedit alicui vitam, si et semel et iterum liberatus est mortis periculo, maius accepit beneficium quam dedit.
(세네카, 행복론, Liber III 160:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION