라틴어 문장 검색

ut et, cum haec adsint, beata vita sit, et sine his esse non possit quod cum optimum maximumque sit, si id volumus adipisci, virtuti opera danda est, sine qua nec amicitiam neque ullam rem expetendam consequi possumus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 106:2)
Atque ut post Cannensem illam calamitatem primum Marcelli ad Nolam proelio populus se Romanus erexit posteaque prosperae res deinceps multae consecutae sunt, sic post rerum nostrarum et communium gravissimos casus nihil ante epistulam Bruti mihi accidit quod vellem aut quod aliqua ex parte sollicitudines adlevaret meas.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 3장 3:3)
modo idem noster animus efficere possit quod ager, qui cum multos annos quievit, uberiores efferre fruges solet.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 4장 2:6)
Laudare igitur eloquentiam et quanta vis sit eius expromere quantamque eis qui sint eam consecuti dignitatem adferat, neque propositum nobis est hoc loco neque necessarium.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 6장 4:2)
magnus orator et perfectus magister, quamquam forensi luce caruit intraque parietes aluit eam gloriam quam nemo meo quidem iudicio est postea consecutus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 8장 3:2)
Nam ante quam delectata est Atheniensium civitas hac laude dicendi, multa iam memorabilia et in domesticis et in bellicis rebus effecerat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 13장 1:2)
quod certe effici non potuisset, nisi esset oratione persuasum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 14장 1:6)
hunc igitur Cethegum consecutus est aetate Cato, qui annis ix post eum fuit consul.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 15장 4:1)
quem fortasse vis non ingeni solum sed etiam animi et naturalis quidam dolor dicentem incendebat efficiebatque ut et incitata et gravis et vehemens esset oratio;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 24장 2:1)
praeclare, inquit Brutus, teneo qui istam turbam voluminum effecerit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 32장 2:1)
Quam ille facile tali ingenio, diutius si vixisset, vel paternam esset vel avitam gloriam consecutus!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 33장 2:2)
quod numquam effecisset ipsius iuris scientia, nisi eam praeterea didicisset artem quae doceret rem universam tribuere in partis, latentem explicare definiendo, obscuram explanare interpretando, ambigua primum videre, deinde distinguere, postremo habere regulam qua vera et falsa iudicarentur et quae quibus propositis essent quaeque non essent consequentia.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 41장 2:6)
summam ingeni non laudem modo sed etiam admirationem est consecutus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 43장 2:4)
qualis vero sit orator ex eo quod is dicendo efficiet poterit intellegi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 49장 4:5)
tria sunt enim, ut quidem ego sentio, quae sint efficienda dicendo:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 49장 5:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION