라틴어 문장 검색

post profectionem ex Achaia regis Sulpicius Aeginam classe profectus cum Attalo sese coniunxit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 494:1)
et coartatio plurium in angusto tendentium facilior futura erat, quod Claudianus exercitus nihil ferme praeter arma secum in expeditionem tulerat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 675:2)
eodem anno classis Romana cum M. Valerio Laevino proconsule ex Sicilia in Africam transmissa in Uticensi Carthaginiensique agro late populationes fecit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 50:1)
repetentibus Siciliam classis Punica - septuaginta erant longae naves - occurrit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 51:1)
septemdecim naves ex iis captae sunt, quattuor in alto mersae, cetera fusa ac fugata classis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 51:2)
principio aestatis eius qua haec sunt gesta P. Sulpicius proconsul et Attalus rex cum Aeginae, sicut ante dictum est, hibernassent, Lemnum inde classe iuncta - Romanae quinque et viginti quinqueremes, regiae quinque et triginta - transmiserunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 54:1)
In praesentia quae maxime urgebat res, Peparethum praesidium urbi mittit, unde allatum erat Attalum ab Lemno classe transmissa omnem circum urbem agrum depopulatum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 63:1)
inde classem in Euboeam ad urbem Oreum tramittunt, quae ab Demetriaco sinu Chalcidem et Euripum petenti ad laevam prima urbium Euboeae posita est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 71:2)
quadriduo post quam adpulsa classis est, urbem adgressi sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 74:1)
Sulpicius tam facili ad Oreum successu elatus Chalcidem inde protinus victrici classe petit, ubi haudquaquam ad spem eventus respondit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 81:1)
sed haud facile alia infestior classi statio est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 82:2)
cum classem tam infesta statio accepit, tum et oppidum alia parte clausum mari, alia ab terra egregie munitum praesidioque valido firmatum et praecipue fide praefectorum principumque, quae fluxa et vana apud Oreum fuerat, stabile atque inexpugnabile fuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 84:1)
id prudenter, ut in temere suscepta re, Romanus fecit quod circumspectis difficultatibus, ne frustra tempus tereret, celeriter abstitit incepto classemque inde ad Cynum Locridis - emporium id est urbis Opuntiorum mille passuum a mari sitae - traiecit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 85:1)
et inpari maritumis viribus haud facilis erat in insulam classi accessus;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 87:2)
cum Romana classis Oreum sese recepisset, Attalus ignarus adventus Philippi pecuniis a principibus exigendis terebat tempus, adeoque improvisa res fuit ut, nisi Cretensium quidam forte pabulatum ab urbe longius progressi agmen hostium procul conspexissent, opprimi potuerit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 91:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION