라틴어 문장 검색

ut quaeque materia se dabit,ita in celsissimum quemque ramum extendunt, sic, ut summa vitis summam arborem sequatur, id est, ut duo palmites extremi trunco arboris applicentur, qui cacumen eius spectent, et prout quisque ramus convaluit, vitem accipiat.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 6장 24:4)
at quae vinculo adnexa sursum tendit, ea materias sequenti anno praebet.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 6장 28:3)
Nunc per partes culturam eius exsequar.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 8장 7:5)
postero et sequentibus, cum iam radiculae seminum convaluerunt, rastris excoli.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 9장 5:3)
Hactenus de arboribus praecepisse abunde est, reddituro pecoris curam et remedia sequenti volumine.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 12장 5:3)
cum praesertim maius dispendium sequatur inertem et inscium pastorem, quam prudentem diligentemque compendium.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 머리말 6:2)
Quae in emendis bubus sequenda quaeque vitanda sint, non ex facili dixerim;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 1장 1:1)
Quae cum tam varia et diversa sint, tamen quaedam quasi communia et certa praecepta in emendis iuvencis arator sequi debet;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 1장 2:6)
Simulatque iras contuderint,mane producantur, ita ut et a tergo complures, qui sequuntur, retinaculis eos contineant, et unus cum clava salignea procedens modicis ictibus subinde impetus eorum coerceat.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 2장 4:4)
alioquiexpeditior tutiorque ratio domandi est, quam nos in nostris agris sequimur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 2장 9:2)
Sed quoniam quae sequenda sunt in emendis domandisque bubus tradidimus, tutelam eorum praecipiemus.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 2장 15:3)
Sequitur terminum3 vitium, quorum signum est cruenta et mucosa ventris proluvies.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 7장 1:5)
Sequenti triduo velut aeger cacuminibus arborum et desecto viridi pabulo oblectandus, prohibendusque multa potione.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 26장 4:1)
Nunc sequitur curam recte et minus valentium demonstrare.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 29장 5:10)
Quae cum ex asino conceptum edidit, partum sequenti anno vacua nutrit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 37장 10:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION