라틴어 문장 검색

quod quidem solet eis etiam accidere, qui illa mala esse censent, ferenda tamen aequo animo arbitrantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 60:3)
quodsi ab is inventa et perfecta virtus est, et si praesidii ad beate vivendum in virtute satis est, quis est qui non praeclare et ab illis positam et a nobis susceptam operam philosophandi arbitretur?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 2:2)
sed, ut opinor, hic error et haec indoctorum animis offusa caligo est, quod tam longe retro respicere non possunt nec eos, a quibus vita hominum instructa primis sit, fuisse philosophos arbitrantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 6:4)
cuius multiplex ratio disputandi rerumque varietas et ingenii magnitudo Platonis memoria et litteris consecrata plura genera effecit dissentientium philosophorum, e quibus nos id potissimum consecuti sumus, quo Socratem usum arbitrabamur, ut nostram ipsi sententiam tegeremus, errore alios levaremus et in omni disputatione, quid esset simillimum veri, quaereremus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 11:1)
sed quaero, utrum aliquid actum superioribus diebus an nihil arbitremur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 15:2)
sed hoc isne dicit, qui, cum dolorem non modo maxumum malum, sed solum malum etiam dixerit, toto corpore opprimi possit doloribus acerrumis tum, cum maxime contra fortunam glorietur?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 26:10)
ut mihi Laconis illud dictum in hos cadere videatur, qui glorianti cuidam mercatori, quod multas navis in omnem oram maritimam demisisset, non sane optabilis quidem ista inquit rudentibus apta fortuna.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 40:7)
nec in misera vita quicquam est praedicabile aut gloriandum nec in ea, quae nec misera sit nec beata.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 49:2)
et est in aliqua vita praedicabile aliquid et gloriandum ac prae se ferendum, ut Epaminondas:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 49:3)
quod si , beata vita glorianda et praedicanda et prae se ferenda est;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 50:1)
neminem, qui aut libertate dignus esset aut vellet omnino liber esse, sibi amicum arbitrabatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 63:10)
atque ego statim Syracusanis - erant autem principes mecum - dixi me illud ipsum arbitrari esse, quod quaererem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 65:2)
constantem hominem et gravem, qui glorietur a gloria se afuisse!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 104:3)
totius enim mundi se incolam et civem arbitrabatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 108:5)
atque hic vir impediri etiam animi aciem aspectu oculorum arbitrabatur, et cum alii saepe, quod ante pedes esset, non viderent, ille infinitatem omnem peregrinabatur, ut nulla in extremitate consisteret.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 114:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION