라틴어 문장 검색

Sequitur clades, forte an dolo principis incertum (nam utrumque auctores prodidere), sed omnibus quae huic urbi per violentiam ignium acciderunt gravior atque atrocior.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 38장1)
initium in ea parte circi ortum quae Palatino Caelioque montibus contigua est, ubi per tabernas, quibus id mercimonium inerat quo flamma alitur, simul coeptus ignis et statim validus ac vento citus longitudinem circi corripuit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 38장2)
et saepe dum in tergum respectant lateribus aut fronte circumveniebantur, vel si in proxima evaserant, illis quoque igni correptis, etiam quae longinqua crediderant in eodem casu reperiebant.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 38장6)
Eo in tempore Nero Antii agens non ante in urbem regressus est quam domui eius, qua Palatium et Maecenatis hortos continuaverat, ignis propinquaret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 39장1)
rursum grassatus ignis patulis magis urbis locis;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 40장3)
aedificiaque ipsa certa sui parte sine trabibus saxo Gabino Albanove solidarentur, quod is lapis ignibus impervius est;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 43장5)
et subsidia reprimendis ignibus in propatulo quisque haberet;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 43장7)
at illam non verbera, non ignes, non ira eo acrius torquentium ne a femina spernerentur, pervicere quin obiecta denegaret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 57장2)
corpus non igni abolitum, ut Romanus mos, sed regum externorum consuetudine differtum odoribus conditur tumuloque Iuliorum infertur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XVI, 6장4)
Publius Gallus eques Romanus, quod Faenio Rufo intimus et Veteri non alienus fuerat, aqua atque igni prohibitus est.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XVI, 12장1)
suam quisque domum spatio circumdat, sive adversus casus ignis remedium sive inscitia aedificandi.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 16장 2:2)
cetera intecti totos dies iuxta focum atque ignem agunt.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 17장 1:2)
sua cuique arma, quorundam igni et equus adicitur.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 27장 2:2)
scilicet illo igne vocem populi Romani et libertatem senatus et conscientiam generis humani aboleri arbitrabantur, expulsis insuper sapientiae professoribus atque omni bona arte in exilium acta, ne quid usquam honestum occurreret.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 2장 2:1)
precibus et igne puro altaria adolentur, nec ullis imbribus quamquam in aperto madescunt.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 3장9)

SEARCH

MENU NAVIGATION