라틴어 문장 검색

Huic propositioni non erit consequens per divitias nos aut per voluptates in mala incidere;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 87 29:3)
aut si per divitias in multa mala incidimus, non tantum bonum non sunt divitiae, sed malum sunt;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 87 29:4)
Non una via semper, ne tota quidem incurrit, modo nostras in nos manus advocat, modo suis contenta viribus invenit pericula sine auctore.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 91 5:1)
Consurgamus itaque adversus fortuita et quicquid inciderit, sciamus non esse tam magnum quam rumore iactetur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 91 9:6)
Nec ideo mihi plures annos accedere recusaverim, nihil tamen mihi ad beatam vitam defuisse dicam, si spatium eius inciditur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 93 6:1)
Isti cum omnia concuterent, concutiebantur turbinum more, qui rapta convolvunt, sed ipsi ante volvuntur et ob hoc maiore impetu incurrunt, quia nullum illis sui regimen est ideoque cum multis fuerunt malo, pestiferam illam vim, qua plerisque nocuerunt, ipsi quoque sentiunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 67:1)
Nihil umquam mihi incidet, quod tristis excipiam, quod malo vultu.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 96 2:6)
Id quoque, quod tenetur, per manus exit et ipsam, quam premimus, horam casus incidit, volvitur tempus rata quidem lege, sed per obscurum;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 101 5:3)
Quod miserrimum erat, si incidisset, optatur et tamquam vita petitur supplici mora.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 101 12:1)
Incendium dico, ruinam, alia, quae nobis incidunt, non insidiantur;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 103 1:1)
quaedam in te mittentur, quaedam incident.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 107 2:4)
interim sceleris hominibus ac parricidii metum fecit, cum possent in parentis animam,inscii incurrere et ferro morsuve violare, si in quo cognatus aliqui spiritus hospitaretur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 108 18:4)
In primum Tiberii Caesaris principatum iuventae tempus inciderat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 108 21:4)
Inter cetera, propter quae mirabile divini artificis ingenium est, hoc quoque existimo, et quod in tanta copia rerum numquam in idem incidit;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 113 16:1)
Quidam contra, dum nihil nisi tritum et usitatum volunt, in sordes incidunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 114 13:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION