라틴어 문장 검색

Quisquis illa sine ratione possedit, non diu tenuit, ipsa enim se felicitas, nisi temperatius premit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 74 18:3)
Navis bona dicitur non quae pretiosis coloribus picta est nec cui argenteum aut aureum rostrum est nec cuius tutela ebore caelata est nec quae fiscis atque opibus regiis pressa est, sed stabilis et firma et iuncturis aquam excludentibus spissa, ad ferendum incursum maris solida, gubernaculo parens, velox et non sentiens ventum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 76 13:2)
Etiam si favente fortuna in unum congesta sunt, dominis suis incubant gravia et illos semper premunt, aliquando et inlidunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 76 30:4)
Istud quod premit, quod inpendet, quod urget, si subducere te coeperis, sequetur et gravius incumbet;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 78 15:6)
Quid autem melius potes velle quam eripere te huic servituti, quae omnes premit, quam mancipia quoque condicionis extremae et in his sordibus nata omni modo exuere conantur ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 80 4:3)
Quod pessimum ex illa est et, ut ita dicam, spississimum, domi remanet et premit habentem, quemadmodum Attalus noster dicere solebat:
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 81 22:3)
Praeterea ne aliis quidem tunc prodesse prohibetur, cum illum aliquae necessitates premunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 85 38:1)
Tu illum premi putas malis ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 85 39:3)
Hoc fimo tinctum in scrobem demisit, deinde terram non adgessit tantum, sed calcavit et pressit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 86 17:3)
Nihil ex istis quolibet incurrentibus bonum iudicat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 87 17:3)
Non una via semper, ne tota quidem incurrit, modo nostras in nos manus advocat, modo suis contenta viribus invenit pericula sine auctore.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 91 5:1)
omnium, quae terram premunt, siremps lex esto.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 91 16:8)
Si non est miser vir bonus, quamvis omnibus prematur incommodis, quomodo non est beatissimus, si aliquibus commodis deficitur ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 92 16:2)
Isti cum omnia concuterent, concutiebantur turbinum more, qui rapta convolvunt, sed ipsi ante volvuntur et ob hoc maiore impetu incurrunt, quia nullum illis sui regimen est ideoque cum multis fuerunt malo, pestiferam illam vim, qua plerisque nocuerunt, ipsi quoque sentiunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 67:1)
at quam celebres culinae sunt, quanta circa nepotum focos iuventus premitur !
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 23:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION