라틴어 문장 검색

Crepidarium, inquit, cultellum rogavit a crepidario sutore.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XXII 9:2)
De tui, inquit, coniugis consilio, Martem scilicet significans;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XXIII (XXII) 15:1)
Neque mihi, inquit, aedificatio neque vasum neque vestimentum ullum est manupretiosum neque pretiosus servus neque ancilla.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XXIV 2:3)
Si quid est, inquit, quod utar, utor;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XXIV 2:4)
Quaerebat Favorinus, cum in area fori ambularet et amicum suum consulem opperiretur causas pro tribunali cognoscentem nosque tunc eum sectaremur - quaerebat, inquam, quid nobis videretur significare proprie manubiarum illa inscriptio.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XXV 3:2)
' Ex manubiis,' inquit, significat 'ex praeda';
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XXV 4:2)
Etiamsi, inquit Favorinus, opera mihi princeps et prope omnis in litteris disciplinisque Graecis sumpta est, non usque eo tamen infrequens sum vocum Latinarum, quas subsicivo aut tumultuario studio colo, ut hanc ignorem manubiarum interpretationem vulgariam, quod esse dicantur 'manubiae' praeda.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XXV 4:4)
Videturne tibi, inquit, "utroque in loco M. Cicero duobus verbis idem, sicuti tu putas, significantibus inepte et frigide esse usus ac tali ioco dignus quali apud Aristophanen, facetissimum comicorum, Euripides Aeschylum insectatus est, cum ait:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XXV 8:2)
Nequaquam vero, inquit ille, talia videntur, quale est μάκτρα et κάρδοποσ, qua vel a poetis vel oratoribus Graecis nostrisque venerandae et ornandae rei gratia duobus eadem pluribusve nominibus frequentantur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XXV 9:1)
Quid igitur, inquit Favorinus, "valet haec repetitio instauratioque eiusdem rei sub alio nomine in 'manubiis' et in 'praeda'?
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XXV 10:1)
'Siciliam,' inquit, 'provinciam C. Verres per triennium depopulatus esse, Siculorum civitates vastasse, domos exinanisse, fana spoliasse dicitur.'
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XXV 11:1)
'Vultus denique,' inquit, 'totus, qui sermo quidam tacitus mentis est, hic in fraudem homines impulit, hic eos quibus erat ignotus decepit, fefellit, induxit.'
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XXV 24:1)
Simile est, inquit, "apud eundem in 'praeda' et 'manubiis'?
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XXV 25:2)
Deinde, inquit, voculatio qui poterit servari, si non sciemus in nominibus, ut 'Valeri,' utrum interrogandi an vocandi sint?
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XXVI 2:2)
Si 'huius,' inquit, 'amici' vel 'huius magni' scribas, unum i facito extremum, sin vero 'hei magnei,' 'hei amicei,' casu multitudinis recto, tum ante i scribendum erit e, atque id ipsum facies in similibus.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XXVI 5:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION