라틴어 문장 검색

Claudius Marcellus T. Quinctius Crispinus consules, speculandi causa progressi e castris, insidiis ab Hannibale circumventi sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXVII Periocha8)
nam hominum quod aut in agris aut in propinquis castellis Potidaniae atque Apolloniae fuit in silvas montesque refugit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 114:2)
pro cornibus ante Punicam aciem elephanti castellorum procul speciem praebebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 204:2)
magnum etiam comitatum, quia paucis parum tutum fuerat, transgredientem fines positis insidiis circumventum iniquo loco interfecerant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 331:1)
mons opportune prominens equitum insidias texit, nec ulla mora pugnae facta est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 484:1)
In sua terra cogam pugnare eum, et Carthago potius praemium victoriae erit quam semiruta Bruttiorum castella.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 675:3)
legatus deinde insidiis tribunorum interceptus, praeterquam quod toto corpore laceratus, naso quoque auribusque decisis exsanguis est relictus;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 258:1)
ubi tempus visum est quo pervenisse iam circummissi videri poterant, et ipse leni clivo ferente ad hostem, cum multitudine fretus tum praeparatis ab tergo insidiis, per adversum montem erectam aciem ducit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 454:1)
Ibi in medio locus conspectus undique, ne quid insidiarum esset, delectus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 380:2)
deinceps alia castella, Cypsela et Doriscon et Serrheum, occupat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 172:2)
Callipolis quoque et Madytus dedita et castella quaedam ignobilia;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 173:2)
inde Eleusinem profectus spe improviso templi castellique, quod et imminet et circumdatum est templo, capiendi, cum haudquaquam neglectas custodias animadvertisset et classem a Piraeo subsidio venire, omisso incepto Megara ac protinus Corinthum ducit et, cum Argis Achaeorum concilium esse audisset, inopinantibus Achaeis contioni ipsi supervenit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 276:1)
non fefellere insidiae.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 290:1)
itaque revocatis qui discurrerant ad praedandum militibus instructisque, ad oppugnandum castellum Eleusinem profectus cum multis inde vulneribus recessit Philippoque se venienti ex Achaia coniunxit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 290:2)
temptata et ab ipso rege oppugnatio eiusdem castelli est;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 291:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION