라틴어 문장 검색

Nonne fuit satius tristis Amaryllidis iras atque superba pati fastidia, nonne Menalcan, quam vis ille niger, quamvis tu candidus esses ?
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 전원시, ECLOGA II.10)
Nunc ego - namque super tibi erunt, qui dicere laudes, Vare, tuas cupiant, et tristia condere bella - agrestem tenui meditabor arundine Musam.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 전원시, ECLOGA VI.4)
nunc victi, tristes, quoniam Fors omnia versat, hos illi - quod nec vertat bene - mittimus haedos.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 전원시, ECLOGA IX. LYCIDAS, MOERIS6)
Tristis at ille:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 전원시, ECLOGA X.30)
aut ibi flava seres mutato sidere farra, unde prius laetum siliqua quassante legumen aut tenuis fetus viciae tristisque lupini sustuleris fragilis calamos silvamque sonantem.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 1권 3:2)
Nec tempore eodem tristibus aut extis fibrae adparere minaces aut puteis manare cruor cessavit et altae per noctem resonare lupis ululantibus urbes.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 1권 16:8)
Media fert tristis sucos tardumque saporem felicis mali, quo non praesentius ullum, pocula si quando saevae infecere novercae, miscueruntque herbas et non innoxia verba, auxilium venit ac membris agit atra venena.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 7:12)
at sapor indicium faciet manifestus et ora tristia temptantum sensu torquebit amaro.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 10:10)
ille furentis centauros leto domuit, Rhoetumque Pholumque et magno Hylaeum Lapithis cratere minantem.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 21:12)
subeunt morbi tristisque senectus et labor, et durae rapit inclementia mortis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 3권 2:11)
aut tonsum tristi contingunt corpus amurca et spumas miscent argenti et sulfura viva Idaeasque pices et pinguis unguine ceras scillamque elleborosque gravis nigrumque bitumen.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 3권 19:4)
It tristis arator maerentem abiungens fraterna morte iuvencum, atque opere in medio defixa relinquit aratra.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 3권 20:15)
Primus vere rosam atque autumno carpere poma, et cum tristis hiems etiamnum frigore saxa rumperet et glacie cursus frenaret aquarum, ille comam mollis iam tondebat hyacinthi aestatem increpitans seram Zephyrosque morantes.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 4권 7:5)
Bis gravidos cogunt fetus, duo tempora messis, Taygete simul os terris ostendit honestum Pleas et Oceani spretos pede reppulit amnes, aut eadem sidus fugiens ubi Piscis aquosi tristior hibernas caelo descendit in undas.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 4권 11:2)
Si vero, quoniam casus apibus quoque nostros vita tulit, tristi languebunt corpora morbo - quod iam non dubiis poteris cognoscere signis:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 4권 12:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION