라틴어 문장 검색

' Tum omnes oculos in Antonium coniecerunt, et ille 'audite vero, audite,' inquit 'hominem enim audietis de schola atque a magistro et Graecis litteris eruditum, et eo quidem loquar confidentius, quod Catulus auditor accessit, cui non solum nos Latini sermonis, sed etiam Graeci ipsi solent suae linguae subtilitatem elegantiamque concedere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 28:2)
erat enim historia nihil aliud nisi annalium confectio, cuius rei memoriaeque publicae retinendae causa ab initio rerum Romanarum usque ad P. Mucium pontificem maximum res omnis singulorum annorum mandabat litteris pontifex maximus referebatque in album et proponebat tabulam domi, potestas ut esset populo cognoscendi, eique etiam nunc annales maximi nominantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 52:1)
omnium ceterarum rerum oratio, mihi crede, ludus est homini non hebeti neque inexercitato neque communium litterarum et politioris humanitatis experti;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 72:2)
sit enim mihi tinctus litteris;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 85:2)
Neque enim quotiens verbum aliquod est scribendum nobis, totiens eius verbi litterae sunt cogitatione conquirendae;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 130:2)
nec quotiens causa dicenda est, totiens ad eius causae seposita argumenta revolvi nos oportet, sed habere certos locos, qui, ut litterae ad verbum scribendum, sic illi ad causam explicandam statim occurrant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 130:3)
subactio autem est usus, auditio, lectio, litterae.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 131:4)
tota Tarracina tum omnibus in parietibus inscriptas fuisse litteras L. L. L. M. M.;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 240:4)
at utrumque genus continet verbi ad litteram immutati similitudo.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 249:14)
Alterum genus est, quod habet parvam verbi immutationem, quod in littera positum Graeci vocant παρονομασίαν, ut "Nobiliorem mobiliorem" Cato;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 256:3)
ut, cum Scaurus accusaret Rutilium ambitus, cum ipse consul esset factus, ille repulsam tulisset, et in eius tabulis ostenderet litteras A. F. P. R. idque diceret esse, actum fide P. Rutili;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 280:3)
C. Canius, eques Romanus, cum Rufo adesset, exclamat, neutrum illis litteris declarari:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 280:5)
sic fore, ut ordinem rerum locorum ordo conservaret, res autem ipsas rerum effigies notaret atque ut locis pro cera, simulacris pro litteris uteremur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 354:2)
vidi enim ego summos homines et divina prope memoria, Athenis Charmadam, in Asia, quem vivere hodie aiunt, Scepsium Metrodorum, quorum uterque tamquam litteris in cera, sic se aiebat imaginibus in eis locis, quos haberet, quae meminisse vellet, perscribere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 360:2)
Nam alterum traditur litteris doctrinaque puerili, alterum adhibetur ob eam causam, ut intellegatur quid quisque dicat, quod videmus ita esse necessarium, ut tamen eo minus nihil esse possit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 38:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION