라틴어 문장 검색

deos inter se propter Troianos et Achivos ut gladiatorum paria congressos depugnasse, venerem humana sagitta sauciatam, quod filium suum Aenean paene interfectum ab eodem Diomede rapere vellet, Martem tredecim mensibus in vinculis paene consumptum, Iovem, ne eandem vim a ceteris caelitibus experiretur, opera cuiusdam monstri liberatum, et nunc flentem Sarpedonis casum, nunc foede subantem in sororem sub commemoratione non ita dilectarum iampridem amicarum.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 14장 2:1)
Nam mutato repente habitu saeculari monasterium petiit, in quo tanta perfectionis gratia coepit conuersari, ut, sicut ipse postea flendo solebat adtestari, animo illius labentia cuncta subteressent, ut rebus omnibus, quae uoluuntur, emineret, ut nulla nisi caelestia cogitare soleret, ut etiam retentus corpore ipsa iam carnis claustra contemplatione transiret, ut mortem quoque, quae pene cunctis poena est, uidelicet ut ingressum uitae, et laboris sui praemium amaret.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. I. 1:8)
sed diluculo reuiuiscens, ac repente residens, omnes, qui corpori flentes adsederant, timore inmenso perculsos in fugam conuertit;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XII.7)
O quantum est auri pereat potiusque smaragdi, Quam fleat ob nostras ulla puella vias.
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 123)
Flebis et arsuro positum me, Delia, lecto, Tristibus et lacrimis oscula mixta dabis.
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 129)
Flebis:
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 130)
tamen est deterrita numquam, Quin fleret nostras respiceretque vias.
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 39)
Hanc animo gaudente vident iuvenumque catervae Conmemorant merito tot mala ferre senem, Hanc Venus exalto flentem sublimis Olympo Spectat et, infidis quam sit acerba, monet.
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 646)
Vel miser absenti maestas quam saepe querelas Conicit, et lacrimis omnia plena madent!
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 833)
nunc me flevisse loquentem, Nunc pudet ad teneros procubuisse pedes.
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 919)
Quin etiam flebas:
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 922)
Tum flebis, cum me vinctum puer alter habebit Et geret in regno regna superba tuo.
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 947)
quater ille beatus, Quo tenera irato flere puella potest.
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 1034)
seu ueniet tibi mors, nec erit qui lugeat ullus nec qui det maestas munus in exsequias.
(티불루스, Elegiae, 2권, poem 428)
at bona quae nec auara fuit, centum licet annos uixerit, ardentem flebitur ante rogum:
(티불루스, Elegiae, 2권, poem 429)

SEARCH

MENU NAVIGATION