라틴어 문장 검색

Sed dic mihi, meministine quis sit rerum finis quoue totius naturae tendat intentio?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, XII 1:14)
Sed sospitatis auctori grates quod te nondum totum natura destituit.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, XII 1:36)
Sed quoniam firmioribus remediis nondum tempus est, et eam mentium constat esse naturam ut quotiens abiecerint ueras, falsis opinionibus induantur, ex quibus orta perturbationum caligo uerum illum confundit intuitum, hanc paulisper lenibus mediocribusque fomentis attenuare temptabo, ut dimotis fallacium affectionum tenebris splendorem uerae lucis possis agnoscere.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, XII 1:39)
Cuius si naturam, mores ac meritum reminiscare, nec habuisse te in ea pulchrum aliquid nec amisisse cognosces;
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, I 1:5)
Hi semper eius mores sunt, ista natura.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, I 1:16)
Si beatitudo est summum naturae bonum ratione degentis nec est summum bonum quod eripi ullo modo potest, quoniam praecellit id quod nequeat auferri, manifestum est quin ad beatitudinem percipiendam fortunae instabilitas aspirare non possit.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, VII 3:8)
Diuitiaene uel uestrae uel sui natura pretiosae sunt?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, IX 1:3)
Quid est enim carens animae motu atque compage quod animatae rationabilique naturae pulchrum esse iure uideatur?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, IX 2:4)
Numquam tua faciet esse fortuna quae a te natura rerum fecit aliena.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, IX 3:8)
sed si, quod naturae satis est, replere indigentiam uelis, nihil est quod fortunae affluentiam petas.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, IX 3:10)
Paucis enim minimisque natura contenta est;
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, IX 3:11)
Quarum si grata intuitu species est, aut materiae naturam aut ingenium mirabor artificis.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, IX 3:14)
Quodsi natura pulchra sunt, quid id tua refert?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, IX 3:20)
pluribus quippe amminiculis opus est ad tuendam pretiosae supellectilis uarietatem, uerumque illud est permultis eos indigere qui permulta possideant, contraque minimum qui abundantiam suam naturae necessitate non ambitus superfluitate metiantur.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, IX 4:4)
Et alia quidem suis contenta sunt, uos autem deo mente consimiles ab rebus infimis excellentis naturae ornamenta captatis nec intellegitis quantam conditori uestro faciatis iniuriam.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, IX 4:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION