라틴어 문장 검색

Volucrem esse Amorem fingit immitem deum mortalis error, armat et telis manus arcuque sacras, instruit saeva face genitumque credit Venere, Vulcano satum:
(세네카, 옥타비아 9:3)
unanima coniunx, explica errores precor:
(세네카, 오이디푸스 9:16)
Plures fefellit error ancipitis viae, paucos fidelis curribus iunxit labor.
(세네카, 오이디푸스 10:3)
error invitos adhuc
(세네카, Phoenissae 460:1)
erroris a se dira supplicia exigens, hausit:
(세네카, Phoenissae 549:1)
nunc Oedipus, quo iudice erroris quoque poenae petuntur.
(세네카, Phoenissae 564:1)
errore avio vagus arva lustras?
(세네카, Troades 582:1)
qui tibi sit felix, quoniam novus incidit, error;
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 1권, poem 1322)
quae miser ignotis error perpessus in oris Herculis indomito fleverat Ascanio.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 1권, poem 207)
quae modo decerpens tenero pueriliter ungui proposito florem praetulit officio, et modo formosis incumbens nescius undis errorem blandis tardat imaginibus.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 1권, poem 2017)
nec sic errore exacto laetatus Vlixes, cum tetigit carae litora Dulichiae;
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 142)
non illi longae tot nocuere morae, castra decem annorum, et Ciconum mors, Ismara capta, exustaeque tuae nox, Polypheme, genae, et Circae fraudes, lotosque herbaeque tenaces, Scyllaque et alternas scissa Charybdis aquas, Lampeties Ithacis veribus mugisse iuvencos (paverat hos Phoebo filia Lampetie), et thalamum Aeaeae flentis fugisse puellae, totque hiemis noctes totque natasse dies, nigrantisque domos animarum intrasse silentum, Sirenum surdo remige adisse lacus, et veteres arcus leto renovasse procorum, errorisque sui sic statuisse modum.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 1214)
natis est cognitus error.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 1523)
dum dubitant in crimine reperti dilaberentur an starent et superveni (confiteor errorem), supplicia captorum differre non potui, sed supra senis nostri ipsum opertorium torsi latrones, quantum sufficere posset superstitum curae, mortuorum securitati.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 3권, Sidonius Secundo suo salutem 2:3)
ad haec ille confusus inrubuit, nil impudenti excusatione deprecatus errorem, sed ad cuncta convictum cum redarguerem, verecundiae iunxit comites lacrimas ita profluas ubertimque manantes, ut secuturae correctioni fidem fecerint.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Proculo suo salutem 1:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION