라틴어 문장 검색

tu tam imprudentes iudicas maiores nostros fuisse, ut non intellegerent iniquissimum esse eodem loco haberi eum, qui pecuniam, quam a creditore acceperat, libidini aut aleae adsumpsit, et eum, qui incendio aut latrocinio aut aliquo casu tristiore aliena cum suis perdidit ?
(세네카, 행복론, Liber VII 86:1)
tu patrimonia nostra sic ad- ministrari, ut tamquam in tuis laborares, tamquam alienis abstineres;
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 102:4)
L. Sulla filium amisit, nec ea res aut malitiam eius et acerrimam virtutem in hostes civesque contudit aut effecit, ut cognomen illud usurpasse falso videretur, quod amisso filio adsumpsit nec odia hominum veritus, quorum malo illae nimis secundae res constabant, nec invidiam deorum, quorum illud crimen erat, Sulla tam felix.
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 70:1)
Ne putes istam Stoicam esse duritiam, Epicurus, quem vos patronum inertiae vestrae assumitis putatisque mollia ac desidiosa praecipere et ad voluptates ducentia, " Raro," inquit, " sapienti fortuna intervenit.
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 80:1)
Numquid, quamvis non sit naturalis ira, adsumenda est, quia utilis saepe fuit ?
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 39:1)
Ideo numquam adsumet ratio in adiutorium improvidos et violentos impetus, apud quos nihil ipsa auctoritatis habeat, quos numquam comprimere possit, nisi pares illis similisque opposuerit, ut irae metum, inertiae iram, timori cupiditatem.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 57:1)
" Quid ego istum mihi adversarium adsumam ?
(세네카, De Providentia, book 1 24:7)
Quanto magis huic invidendum est quam illis quibus gemma ministratur, quibus exoletus omnia pati doctus exsectae virilitatis aut dubiae suspensam auro nivem diluit !
(세네카, De Providentia, book 1 34:1)
placet cibus, quem nec parent familiae nec spectent, non ante multos imperatus dies nec multorum manibus ministratus, sed parabilis facilisque, nihil habens arcessiti pretiosive, ubilibet non defuturus, nec patrimonio nec corpori gravis, non rediturus qua intraverit;
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 7:1)
Itaque quemadmodum in pestilentia curandum est, ne correptis iam corporibus et morbo flagrantibus adsideamus, quia pericula trahemus adflatuque ipso laborabimus, ita in amicorum legendis ingeniis dabimus operam, ut quam minime inquinatos adsumamus ;
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 67:5)
Quare ars est apud te ministrare nec temere et ut libet conlocatur argentum sed perite servitur et est aliquis scindendi obsonii magister ?
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 87:9)
excussa silvis poma compescunt famem et fraga parvis vulsa dumetis cibos faciles ministrant, regios luxus procul est impetus fugisse:
(세네카, 파이드라 7:11)
Informes, uoltus sparsamque cruore nefando Canitiem sacrasque manus operumque ministras Tantorum pedibus ciuis proiecta superbis.
(세네카, Suasoriae, Deliberat Cicero an Antonium deprecetur. 29:1)
hunc facinus ingens ausus assumpta in scelus
(세네카, Thyestes 240:1)
sed nova fletus causa ministrat:
(세네카, Troades 81:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION