라틴어 문장 검색

et quoniam fors eos sub uno tecto esse atque ad eosdem penates voluisset, contrahere ad conloquium dirimendarum simultatium causa est conatus, Scipione abnuente aut privatim sibi ullum cum Poeno odium esse quod conloquendo finiret, aut de re publica quicquam se cum hoste agere iniussu senatus posse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 273:2)
tum vero apparuit ab ira et ab odio urbem oppugnatam esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 309:1)
neque id tam dignum ira erat quam quod extra necessitates belli praecipuum in Romanos gerebant odium.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 329:2)
ignis in aede Vestae neglegentia virginis quae non custodierat exstinctus est;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXVIII Periocha4)
quem postquam quietum muros tantummodo tueri vidit, nec satis fidens viribus ut urbem oppugnaret, et cum Romanis quoque, sicut cum Aetolis, cupiens pacem, si posset, si minus, indutias facere, nihil ultra inritatis novo certamine odiis in regnum se recepit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 167:1)
nec tam Plemini scelus quam Scipionis in eo aut ambitio aut neglegentia iras inritavit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 221:1)
et ex mentione ac spe pacis neglegentia, ut fit, apud Poenos Numidamque orta cavendi ne quid hostile interim paterentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 45:1)
quibus caesis omnibus praeterquam hostili odio, etiam ne quis nuntius refugeret, extemplo Scipio neglectas ut in tali tumultuportas invadit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 66:1)
haec non hostili modo odio, sed amoris etiam stimulis, amatam apud aemulum cernens, cum dixisset, non mediocri cura Scipionis animum pepulit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 182:1)
Galli proprio atque insito in Romanos odio accenduntur;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 444:2)
idem ibi somnus eademque neglegentia erat, quae Chalcidem dies ante paucos prodiderat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 260:1)
cum in propinquo agro frumentarentur Romani, primo rex intra vallum suos tenuit, ut cresceret simul neglegentia cum audacia hosti.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 409:1)
itaque ne temeritas eorum neglegentiaque sibi ac suis etiam cladis alicuius causa esset, cum campestribus locis subicientes eos castra Pharcadoni urbi videret, ipse paulo plus mille passuum inde tumulum suis, quamvis levi munimento tutum, cepit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 473:1)
tum vero Atheniensium civitas, cui odio in Philippum per metum iam diu moderata erat, id omne in auxilii praesentis spem effudit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 500:1)
Heraclides, praefectus regius, classem ibi tenebat, magis per occasionem, si quam neglegentia hostium dedisset, quam aperta vi quicquam ausurus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 533:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION