라틴어 문장 검색

Eo magis itaque indignor aliquos ex hoc tempore, quod sufficere ne ad necessaria quidem potest, etiam si custoditum diligentissime fuerit, in supervacua maiorem partem erogare.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 49 5:1)
nunc ipse custodis dolorem tuum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 63 3:7)
Sed custodienti quoque elabitur eoque citius, quo est acrior, desinit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 63 3:8)
In cetera neglegentes huic, a quo saepe infestantur, occurrunt;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 68 7:4)
In aperto nes natura custodit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 70 24:2)
omnia alia neglegenda, ut huic adsideamus, cui nullum tempus satis magnum est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 72 3:2)
Adfectus sunt motus animi inprobabiles, subiti et concitati, qui frequentes neglectique fecere morbum, sicut destillatio una nec adhuc in morem adducta tussim facit, adsidua et vetus phthisin.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 75 12:1)
Itaque etiam si indifferens mors est, non tamen ea est, quae facile neglegi possit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 82 16:1)
cum pigrum me et neglegentem corporis litterarum amor faciat, aliena opera exerceor;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 84 1:2)
nam ille alter secundus est ut aliquis parum constans ad custodienda optima, cuius iudicium bibat etiamnunc et incertum est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 92 28:2)
Sed ut ex barba capilloque tonsa neglegimus, ita ille divinus animus egressurus hominem.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 92 34:2)
Alioquin ut scias subesse animis etiam in pessima abductis boni sensum nec ignorari turpe, sed neglegi;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 97 12:1)
Fabianus non erat neglegens in oratione, sed securus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 100 5:1)
Iam Senecio divitiis imminebat, ad quas illum duae res ducebant efficacissimae, et quaerendi et custodiendi scientia, quarum vel altera locupletem facere potuisset.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 101 2:3)
Sed hoc quoque summae humanitatis existimo, senectutem suam, cuius maximus fructus est securior sui tutela et vitae usus animosior, attentius custodire, si scias alicui tuorum esse dulce, utile, optabile.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 104 4:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION