라틴어 문장 검색

nullam enim civitatem se in Graecia nosse quae aut praesidium habeat, aut stipendium Romanis pendat, aut foedere iniquo adligata quas nolit leges patiatur:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 545:1)
de classe Carthaginiensibus remissum, praeterquam si quid navium ex foedere deberent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 49:2)
parantibus iis antiqua iura foederum ordiri meritaque in populum Romanum absistere iis Flaccus iussit, quae ipsi violassent ac rupissent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 321:1)
C. Livius praefectus Romanae classis, cum quinquaginta navibus tectis profectus ab Roma Neapolim, quo ab sociis eius orae convenire iusserat apertas naves quae ex foedere debebantur, Siciliam inde petit fretoque Messanam praetervectus, cum sex Punicas naves ad auxilium missas accepisset et ab Reginis Locrisque et eiusdem iuris sociis debitas exegisset naves, lustrata classe ad Lacinium, altum petit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 468:1)
foedus in Capitolio cum Antipatro principe legationis et eodem fratris filio regis Antiochi est ictum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 663:2)
vocati sunt legati regis Antiochi actumque cum iis est nec quicquam impetratum testante foedera Antipatro, adversus quae ab Rhodiis non Solos, sed Ciliciam peti et iuga Tauri transcendi.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 676:1)
ad ea adiecturum etiam in foedus esse ut eosdem quos populus Romanus amicos atque hostes habeant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 96:2)
Cephallania insula ut extra ius foederis esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 107:2)
his legibus foedus ictum cum Aetolis est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 128:4)
ad Antiochiam in castra consulis Seleucus, Antiochi filius, ex foedere icto cum Scipione ad frumentum exercitui dandum venit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 148:1)
Lycortas ex praeceptis Philopoemenis postulabat ut Achaeis ex foedere ac legibus suis quae decressent agere liceret, libertatemque sibi illibatam, cuius ipsi auctores essent, praestarent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 390:1)
foedus, quod in Capitolio, quod Olympiae, quod in arce Athenis sacratum fuisset, irritum per illos esse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 402:2)
priusquam alio de integro foedere obligarentur, noxios puniendos esse, accensa his vocibus multitudo ad vocem unius, qui ut ferirent inclamavit, saxa coniecit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 403:1)
Antiochi legati pecuniam in Pamphyliam frumentumque ex pacto cum L. Scipione foedere iussi advehere;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 444:1)
ibi ex decem legatorum sententia foedus in haec verba fere cum Antiocho conscriptum est:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 450:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION