라틴어 문장 검색

Sed postquam sciuit, soboles quoniam sua uiuit, Indoluit prorsus, facinus quod id esset adorsus.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XVII. De uiro et uase olei 18:26)
VT cesset queri, melius quid ubique uideri Viuentum possit, peiusque quid omnibus obsit, Fabula philosophi liquido manifestat Esopi.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XIX. De uiro, dracone et simia 20:1)
" Omnes servi regis et cunctae, quae sub dicione eius sunt, norunt provinciae, quod cuique sive viro sive mulieri, qui non vocatus interius atrium regis intraverit, una lex sit, ut statim interficiatur, nisi forte rex auream virgam ad eum tetenderit, ut possit vivere; ego autem triginta iam diebus non sum vocata ad regem ".
(불가타 성경, 에스테르기, 4장11)
Gratia dati in conspectu omnis viventis, sed et mortuo non prohibeas gratiam.
(불가타 성경, 집회서, 7장37)
in tempore tribulationis illius permane illi fidelis, ut et in hereditate illius coheres sis.
(불가타 성경, 집회서, 22장29)
Et erit numerus filiorum Israel quasi arena maris, quae sine mensura est et non numerabitur. Et erit: in loco, ubi dicebatur eis: "Non populus meus vos", dicetur eis: "Filii Dei viventis".
(불가타 성경, 호세아서, 2장1)
Si fornicaris tu, Israel, non delinquat saltem Iuda; et nolite ingredi in Galgala et ne ascenderitis in Bethaven neque iuraveritis: "Vivit Dominus".
(불가타 성경, 호세아서, 4장15)
Vivificabit nos post duos dies, in die tertia suscitabit nos, et vivemus in conspectu eius.
(불가타 성경, 호세아서, 6장2)
Quia haec dicit Dominus domui Israel: " Quaerite me et vivetis;
(불가타 성경, 아모스서, 5장4)
Quaerite Dominum et vivite; ne forte invadat sicut ignis domum Ioseph, et devoret, et non sit qui exstinguat Bethel.
(불가타 성경, 아모스서, 5장6)
Quaerite bonum et non malum, ut vivatis, ita ut sit Dominus, Deus exercituum, vobiscum, sicut dixistis.
(불가타 성경, 아모스서, 5장14)
Et, cum ortus fuisset sol, praecepit Deus vento orientali calido; et percussit sol super caput Ionae, et elanguit; et petivit animae suae, ut moreretur, et dixit: " Melius est mihi mori quam vivere "
(불가타 성경, 요나서, 4장8)
Ecce languidus, in quo non est anima recta; iustus autem in fide sua vivet ".
(불가타 성경, 하바쿡서, 2장4)
Propterea vivo ego, dicit Dominus exercituum, Deus Israel, quia Moab ut Sodoma erit, et filii Ammon quasi Gomorra, possessio spinarum et acervi salis et desertum usque in aeternum; reliquiae populi mei diripient eos, et residui gentis meae possidebunt illos ".
(불가타 성경, 스바니야서, 2장9)
Patres vestri ubi sunt? Et prophetae numquid in sempiternum vivent?
(불가타 성경, 즈카르야서, 1장5)

SEARCH

MENU NAVIGATION