라틴어 문장 검색

utinam meo cruore satiasset suos Nemeaea rictus pestis aut centum anguibus vallatus hydram tabe pavissem mea, utinam fuissem praeda Centauris datus aut inter umbras vinctus aeterno miser saxo sederem!
(세네카, Hercules Oetaeus 17:28)
ardet felle siccato iecur totumque lentus sanguinem avexit vapor, primam cutem consumpsit, hinc aditum nefas in membra fecit, abstulit pestis latus.
(세네카, Hercules Oetaeus 18:9)
nec ossa durant ipsa, sed compagibus discussa ruptis mole conlapsa fluunt, defecit ingens corpus et pesti satis Herculea non sunt membra - pro quantum est malum quod esse vastum fateor, o dirum nefas!
(세네카, Hercules Oetaeus 18:12)
quaecumque pestis viscere in nostro lates, procede - quid me vulnere occulto petis?
(세네카, Hercules Oetaeus 18:29)
quaecumque pestis sive quaecumque es fera, palam timere!
(세네카, Hercules Oetaeus 18:36)
Quid non possit superare quondam Getico durior Haemo nec Parrhasio lenior axe saevo cessit membra dolori fessumque movens per colla caput latus alterno pondere flectit, fletum virtus saepe resorbet.
(세네카, Hercules Oetaeus 19:1)
ita nulla saevas terra concipiat feras post me sepultum nec meas umquam manus imploret orbis, si qua nascentur mala, nascatur ultor:
(세네카, Hercules Oetaeus 19:24)
Et unde in artus pestis aut ossa incidit?
(세네카, Hercules Oetaeus 20:20)
quas manus orbis miser invocabit, si qua sub Lenia numerosa pestis sparget in centum rabiem dracones, Arcadum si quis populis vetustis fecerit silvas aper inquietas, Thraciae si quis Rhodopes alumnus durior terris Helices nivosae sparget humano stabulum cruore?
(세네카, Hercules Oetaeus 23:5)
ipsa quiddam plus luce perit, totae pariter plangite gentes, quarum saevos ille tyrannos iussit Stygias penetrare domos populisque madens ponere ferrum.
(세네카, Hercules Oetaeus 27:23)
vivunt fortes nec Lethaeos saeva per amnes vos fata trahent, sed cum summas exiget horas consumpta dies, iter ad superos gloria pandet.
(세네카, Hercules Oetaeus 28:33)
Di coniugales tuque genialis tori, Lucina, custos quaeque domituram freta Tiphyn novam frenare docuisti ratem, et tu, profundi saeve dominator maris, clarumque Titan dividens orbi diem, tacitisque praebens conscium sacris iubar Hecate triformis, quosque iuravit mihi deos Iason, quosque Medeae magis fas est precari:
(세네카, 메데아 1:1)
regium imperium pati aliquando discat, vade veloci fuga monstrumque saevum horribile iamdudum avehe.
(세네카, 메데아 4:27)
quid cum Ausonium dirae pestes voce canora mare mulcerent.
(세네카, 메데아 6:15)
non rapidus amnis, non procellosum mare Pontusve coro saevus aut vis ignium adiuta flatu possit inhibere impetum irasque nostras:
(세네카, 메데아 7:17)

SEARCH

MENU NAVIGATION