라틴어 문장 검색

Chrysippus quoque, penes quem subtile illud acumen est et in imam penetrans veritatem, qui rei agendae causa loquitur et verbis non ultra, quam ad intellectum satis est, utitur, totum librum suum his ineptus replet, ita ut de ipso officio dandi, accipienda reddendi beneficii pauca admodum dicat ;
(세네카, 행복론, L. Annaei Senecae ad Aebutium Liberalem: de Beneficiis Liber I 29:1)
Hos incorruptos viros et vindices veritatis existimas ?
(세네카, 행복론, Liber III 66:6)
Sequimur, qua ratio, non qua veritas traxit.
(세네카, 행복론, Liber IV 159:6)
Expecta, ut nisi bene cessura non facias et nisi comperta veritate nil noveris :
(세네카, 행복론, Liber IV 160:1)
His veritas mihi vestigiis sequenda est, certiora non habeo ;
(세네카, 행복론, Liber IV 162:5)
ne ille tunc merito et sibi et ceteris, quibus ad dispiciendam veritatem non erat obfusa caligo, supra eum eminere visus est, infra quem omnia iacebant.
(세네카, 행복론, Liber V 20:2)
Involuta veritas in alto latet.
(세네카, 행복론, Liber VII 6:3)
quibus veritas subest quaeque, ut ita dicam, ex solido enascuntur, tempore ipso in maius meliusque procedunt.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 7:5)
O quanta illos caligo mentium, quanta ignorantia veritatis excaecat, quos timor paupertatis exercet, quam voluptatis causa imitantur!
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 85:5)
Quis usque eo ad conspiciendam veritatem excaecatus est, ut ignominiam putet Marci Catonis fuisse duplicem in petitione praeturae et consulatus repulsam ?
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 95:1)
Si velis credere altius veritatem intuentibus, omnis vita supplicium est.
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 52:1)
Quis in tam obscura et involuta veritate divinat, utrumne fratri tuo mors inviderit an consuluerit ?
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 55:5)
Ratio utrique parti tempus dat, deinde advocationem et sibi petit, ut excutiendae veritati spatium habeat ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 108:1)
etiam si ingeritur oculis veritas, amat et tuetur errorem;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 109:5)
Irascitur veritati ipsi, si contra voluntatem suam apparuit ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 115:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION