라틴어 문장 검색

Quod privata proprietas postferatur bonis cunctis destinatis, ideoque ius universale habetur eis fruendi, exstat “aurea regula” socialis actionis atque “primum principium rei ethicae socialis”.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 125:4)
Ideo non possumus opinari politica incepta vel legis vim sufficere ut habitus vitentur qui ambitum contingunt, quia cum cultura corrumpitur nec amplius ulla agnoscitur obiectiva veritas vel principia universaliter valida, leges tantum intellegentur tamquam arbitrariae impositiones et obstacula vitanda.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 162:8)
136. Ceterum sollicitudinis profecto est causa quod quidam motus oecologici integritatem ambitus defendunt et merito iureque definitos limites postulant scientificae inquisitionis, dum nonnumquam eadem principia vitae humanae non adhibent.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 177:1)
Aequabiliter, cum technica non agnoscit magna principia ethica, quamvis legitimam considerat actionem.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 177:4)
IV. PRINCIPIUM BONI COMMUNIS
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 202:1)
agitur de principio quod essentiale et unificans munus exercet in ethica sociali.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 203:2)
158. In condicionibus hodiernis mundanae societatis, in qua plures conspiciuntur inaequalitates et frequentiores usque sunt personae quae excluduntur ac fraudantur fundamentalibus iuribus humanis, principium communis boni continuo transformatur, veluti logica et necessaria consecutio, in appellationem ad solidarietatem et in optionem quandam praeferentem pauperes.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 205:1)
Quaedam quoque agenda singulaque facienda paravit, de biologica diversitate pactionem nec non principia de silvis enuntiavit.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 218:5)
Principia praescripta efficaces celeresque modos ad rem gerendam adhuc requirunt.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 218:7)
Politica magnitudo ostenditur cum, difficilioribus temporibus, praestantibus principiis agitur atque de bono communi, longo temporis spatio, congitatur.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 230:5)
Principium hoc cautionis patitur ut infirmioribus consulatur, qui pauca instrumenta habent ad se defendendos et ad comprobationes reperiendas quae refelli non possunt.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 239:3)
Rei nummariae discrimen annis MMVII-MMVIII occasionem praebuit ut nova oeconomia susciperetur, quae studiosior esset moralium principiorum, atque mercatorium rei nummariae opus nec non virtuales divitiae denuo componerentur.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 243:4)
195. Principium maximi obtinendi profectus, quod a qualibet alia consideratione abduci vult, quaedam est depravata rei oeconomicae opinio:
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 249:1)
Etiam hic principium valet “unitatem concertationem superare”.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 252:4)
Leve est reapse cogitare ethica principia meris verbis demonstrari posse, ab omni contextu seposita, atque quod per religiosum sermonem manifestantur, in publicis disputationibus vi ac pondere non exuuntur.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 254:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION