라틴어 문장 검색

cum fas esse putet curam sperare cohortis qui bona donavit praesepibus et caret omni maiorum censu, dum pervolat axe citato Flaminiam puer Automedon?
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura I19)
scilicet horreres maioraque monstra putares, si mulier vitulum vel si bos ederet agnum?
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura II69)
"nil tibi se debere putat, nil conferet umquam, participem qui te secreti fecit honesti:"
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura III19)
"ede quid illum esse putes?"
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura III27)
provincia tanti vendit agros, sed maiores Apulia vendit, qualis tunc epulas ipsum gluttisse putamus induperatorem, cum tot sestertia, partem exiguam et modicae sumptam de margine cenae, purpureus magni ructarit scurra Palati, iam princeps equitum, magna qui voce solebat vendere municipes fracta de merce siluros?
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura IV15)
quorum optimus atque interpres legum sanctissimus omnia, quamquam temporibus diris, tractanda putabat inermi iustitia, venit et Crispi iucunda senectus, cuius erant mores qualis facundia, mite ingenium, maria ac terras populosque regenti quis comes utilior, si clade et peste sub illa saevitiam damnare et honestum adferre liceret consilium?
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura IV36)
Si te propositi nondum pudet atque eadem est mens, ut bona summa putes aliena vivere quadra;
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura V1)
captum te nidore suae putat ille culinae;
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura V78)
aut si de multis nullus placet exitus, illud nonne putas melius, quod tecum pusio dormit?
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI12)
quid fieri non posse putes, si iungitur ulla Vrsidio?
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI15)
Quaedam parva quidem, sed non toleranda maritis, nam quid rancidius, quam quod se non putat ulla formosam nisi quae de Tusca Graecula facta est, de Sulmonensi mera Cecropis?
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI92)
ac velut exhausta redivivus pullulet arca nummus et e pleno tollatur semper acervo, non umquam re putant quanti sibi gaudia constent.
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI180)
stetit ante aram nec turpe putavit pro cithara velare caput dictataque verba pertulit, ut mos est, et aperta palluit agna.
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI208)
Nil non permittit mulier sibi, turpe putat nil, cum virides gemmas collo circumdedit et cum auribus extentis magnos commisit elenchos;
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI233)
solus enim tristes hac tempestate Camenas respexit, cum iam celebres notique poetae balneolum Gabiis, Romae conducere furnos temptarent, nec foedum alii nec turpe putarent praecones fieri, cum desertis Aganippes vallibus esuriens migraret in atria Clio;
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura VII2)

SEARCH

MENU NAVIGATION