라틴어 문장 검색

etiamsi non recte fecit quod adoptari a diuite noluit, an tamen si id bono aduersus patrem animo fecit ignoscendum sit;
(세네카, Controversiae, book 2, Diues tres filios abdicauit. petit a paupere unicum filium in adoptionem. pauper dare uult; nolentem ire abdicat. 22:2)
Dixit enim et cogitasse se tyrannicidium et uxori indicasse et illam tum quidem fecisse quod probam feminam facere oportuit, nunc peccare quod putet beneficium esse recte facere.
(세네카, Controversiae, book 2, Torta a tyranno uxor, numquid de tyrannicidio sciret, perseuerauit negare. postea maritus eius tyrannum occidit. illam sterilitatis nomine dimisit intra quinquennium non parientem. ingrati actio est. 17:6)
Recte uitam odisses, si iam tum tibi parricidium obiecissem.
(세네카, Controversiae, book 7, Ter abdicatus conprensus est a patre in secreta parte domus medicamentum tenens; interrogatus quid esset, dixit uenenum et uelle se mori, et effudit. accusatur parricidi. 3:4)
Si non omne non recte factum hac lege uindicari potest, an id quod sub auctoritate publica geritur.
(세네카, Controversiae, Sententiae divisiones colores controversiarum., Maiestatis laesae sit actio. Flamininus proconsul inter cenam a meretrice rogatus, quae aiebat se numquam uidisse hominem decollari, unum ex damnatis occidit. accusatur maiestatis. 13:4)
non recte cum damnareris animosa eras.
(세네카, Controversiae, Sententiae divisiones colores controversiarum., Venefica torqueatur, donec conscios indicet. Quidam mortua uxore ex qua filium habebat duxit alteram uxorem et ex ea filiam sustulit. decessit adulescens; accusauit maritus nouercam uenefici. damnata cum torqueretur dixit consciam sibi filiam esse. petitur 20:12)
recte nihil potes facere.
(세네카, Controversiae, Sententiae divisiones colores controversiarum., Venefica torqueatur, donec conscios indicet. Quidam mortua uxore ex qua filium habebat duxit alteram uxorem et ex ea filiam sustulit. decessit adulescens; accusauit maritus nouercam uenefici. damnata cum torqueretur dixit consciam sibi filiam esse. petitur 20:13)
numquam illi quotiens recte faciendum fuit cessi, semper uolui uideri frugalior, uideri uolui laboriosior;
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum. liber X., Vir fortis quod uolet praemium optet; si plures erunt, iudicio contendant. Pater et filius fortiter fecerunt. petiit pater a filio sibi cederet; ille non uult. iudicio contendit; uicit patrem. praemio statuas patri petiuit. abdicatur. 12:12)
est enim recte factum, quod irritum nulla vis efficit.
(세네카, 행복론, L. Annaei Senecae ad Aebutium Liberalem: de Beneficiis Liber I 42:3)
Non tantum, quod temere promisi, retinebo, sed, quod non recte dedi, repetam ;
(세네카, 행복론, Liber IV 174:1)
" Etiamnunc, ut dicitis, bonus vir omnia recte facit;
(세네카, 행복론, Liber V 69:1)
si omnia recte facit, ingratus esse non potest.
(세네카, 행복론, Liber V 69:2)
An hoc recte faciant et pia voluntate, quaeritur ;
(세네카, 행복론, Liber VI 118:1)
ac recte utriusque dicuntur esse, utriusque enim sunt, sed non eodem modo.
(세네카, 행복론, Liber VII 34:7)
Quamvis enim recte factorum verus fructus sit fecisse nec ullum virtutum pretium dignum illis extra ipsas sit, iuvat inspicere et circumire bonam conscientiam, tum immittere oculos in hanc immensam multitudinem discordem, seditiosam, impotentem, in perniciem alienam suamque pariter exultaturam si hoc iugum fregerit, et ita loqui secum:
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 2:2)
Iam omnibus templis formosius erit, cum illic iustitia conspecta fuerit, cum continentia, cum prudentia, pietas, omnium officiorum recte dispensandorum ratio, humanorum divinorumque scientia.
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 56:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION