라틴어 문장 검색

Sed hoc ipsum concedatur, bonis rebus homines morte privari:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 85:12)
nam, reor, nullis, si vita longior daretur, posset esse iucundior;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 93:2)
Ego autem tibi quidem, quod satis esset, paucis verbis, ut mihi videbar, responderam - concesseras enim nullo in malo mortuos esse - ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 110:4)
iudicavisse deum dicunt, et eum quidem deum, cui reliqui dii concessissent, ut praeter ceteros divinaret.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 113:6)
Aspice Philoctetam, cui concedendum est gementi;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 18:7)
quare si, ut initio concessisti, turpitudo peius est quam dolor, nihil est plane dolor.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 31:1)
nimirum hoc melius, ne, si forte de paupertate non persuaseris, sit aegritudini concedendum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 59:6)
quodque vetat Chrysippus, ad recentis quasi tumores animi remedium adhibere, id nos fecimus naturaeque vim attulimus, ut magnitudini medicinae doloris magnitudo concederet.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 63:5)
mihi quidem haec in Graecorum gymnasiis nata consuetudo videtur, in quibus isti liberi et concessi sunt amores.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 70:5)
atque, ut muliebris amores omittam, quibus maiorem licentiam natura concessit, quis aut de Ganymedi raptu dubitat, quid poëtae velint, aut non intellegit, quid apud Euripidem et loquatur et cupiat Laius?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 71:1)
Atqui alterum dici non potest, quin i, qui nihil metuant, nihil angantur, nihil concupiscant, nulla impotenti laetitia ecferantur, beati sint, itaque id tibi concedo;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 17:2)
nam geometrae cum aliquid docere volunt, si quid ad eam rem pertinet eorum quae ante docuerunt, id sumunt pro concesso et probato, illud modo explicant, de quo ante nihil scriptum est;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 18:4)
itaque mihi placere non solet consequentia reprehendere, cum prima concesseris.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 24:4)
possum igitur, cui concesserim in malis esse dolores corporis, in malis naufragia fortunae, huic suscensere dicenti non omnis bonos esse beatos, cum in omnis bonos ea, quae ille in malis numerat, cadere possint?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 25:1)
non igitur facile concedo neque Bruto meo neque communibus magistris nec veteribus illis, Aristoteli Speusippo Xenocrati Polemoni, ut, cum ea quae supra enumeravi in malis numerent, idem dicant semper beatum esse sapientem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 30:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION