라틴어 문장 검색

cum te, inquit, maestum lacrimantemque uidissem ilico miserum exsulemque cognoui;
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, X 1:2)
Itaque non tam me loci huius quam tua facies mouet nec bibliothecae potius comptos ebore ac uitro parietes quam tuae mentis sedem requiro, in qua non libros sed id quod libris pretium facit, librorum quondam meorum sententias collocaui.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, X 1:9)
— Et qui fieri potest ut principio cognito quis sit rerum finis ignores?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, XII 1:18)
si penitus aegritudinis tuae causas habitumque cognoui, fortunae prioris affectu desiderioque tabescis;
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, I 1:2)
Cuius si naturam, mores ac meritum reminiscare, nec habuisse te in ea pulchrum aliquid nec amisisse cognosces;
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, I 1:5)
Dominam famulae cognoscunt:
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, III 1:13)
Cum igitur praecipua sit mortalibus uitae cura retinendae, o te, si tua bona cognoscas, felicem, cui suppetunt etiam nunc quae uita nemo dubitat esse cariora.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, VII 1:13)
Humanae quippe naturae ista condicio est ut tum tantum ceteris rebus cum se cognoscit excellat, eadem tamen infra bestias redigatur si se nosse desierit;
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, IX 4:11)
Huius igitur tam exiguae in mundo regionis quarta fere portio est, sicut Ptolomaeo probante didicisti, quae nobis cognitis animantibus incolatur.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, XIII 1:8)
Siluas tantum maesta requirit,
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, IV 25:1)
Tum uera cognoscant bona.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XVI 22:1)
— Tenui quidem ueluti rimula mihi uideor intueri, sed ex te apertius cognoscere malim.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XVII 1:5)
Neque nunc nos de uoluntariis animae cognoscentis motibus, sed de naturali intentione tractamus, sicuti est quod acceptas escas sine cogitatione transigimus, quod in somno spiritum ducimus nescientes.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XXI 2:18)
nam si ea quae paulo ante conclusa sunt inconuulsa seruantur, ipso de cuius nunc regno loquimur auctore cognosces semper quidem potentes esse bonos, malos uero abiectos semper atque imbecilles, nec sine poena umquam esse uitia nec sine praemio uirtutes, bonis felicia malis semper infortunata contingere multaque id genus, quae sopitis querelis firma te soliditate corroborent.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, I 1:11)
Quam nunc requiris immemor,
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, II 24:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION