라틴어 문장 검색

illī tamen rediērunt cum mīlitibus, quibus resistere nōn poterāmus.
(옥스포드 라틴 코스 3권, Quīntus Venusiam revīsit13)
Immo ego sic iam paria composueram, ut si depugnandum foret, ipse cum Quartilla consisterem, Ascyltos cum ancilla, Giton cum virgine.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 19:7)
Ceterum iam Graeculis calcem impingit et Latinas coepit non male appetere, etiam si magister eius sibi placens fit nec uno loco consistit, sed venit, dem litteras, sed non vult laborare.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 46:17)
Non fit mora, despoliatur cocus atque inter duos tortores maestus consistit.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 49:12)
Itaque subsecutus fugientem ad litus perveni, et ut primum extra teli coniectum licuit consistere, Rogo inquam quid tibi vis cum isto morbo?
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 90:4)
. . et Eumolpus felicitate plenus prioris fortunae esset oblitus statim adeo, ut suis iactaret, neminem gratiae suae ibi posse resistere impuneque suos, si quid deliquissent in ea urbe, beneficio amicorum laturos.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 125:2)
Nec me fallebat inanes scilicet ac sine medulla ventosas nuces in summo umore consistere, graves autem et plenas integro fructu ad ima deferri.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 137:26)
Ad fontem cervus, cum bibisset, restitit Et in liquore vidit effigiem suam.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Primus, Cervus ad fontem.2)
Sic destinata dare cum vellet singulis Et approbaret populus, qui illas noverat, Aesopus media subito in turba constitit:
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Quartus, Poeta.18)
Duo cum incidissent in latronem milites, Unus profugit, alter autem restitit Et vindicavit sese forti dextera.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Quintus, Viatores et latro.1)
Quamquam huius cunctationis meae causae non tam in scriptis quam in ipso materiae genere consistunt:
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 8 5:1)
Mirareris si interesses, qua patientia hanc ipsam valetudinem toleret, ut dolori resistat, ut sitim differat, ut incredibilem febrium ardorem immotus opertusque transmittat.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 22 7:2)
si tantum difficilis et longa, resisteret maneretque:
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 22 8:2)
Erit ergo pergratum mihi hanc effigiem eius subinde intueri subinde respicere, sub hac consistere praeter hanc commeare.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 7 6:3)
nam fides in praesentia eos quibus resistit offendit, deinde ab illis ipsis suspicitur laudaturque.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 9 25:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION