라틴어 문장 검색

in doctrinis tamen, illa ipsa lex, ejusque inquisitio et inventio atque explicatio, pro fundamento est tam ad sciendum, quam ad operandum.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 6:11)
Itaque de axiomate vero et perfecto sciendi pronuntiatum et praeceptum tale est;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 12:9)
et quod in operando utilissimum, id in sciendo verissimum.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 12:12)
Quinetiam ubi non datur homini facultas operandi, sed tantum sciendi, ut in coelestibus (neque enim ceditur homini operari in coelestia, aut ea immutare aut transformare), tamen inquisitio facti ipsius sive veritatis rei, non minus quam cognitio causarum et consensuum, ad primaria illa et catholica axiomata de naturis simplicibus (veluti de natura rotationis spontaneae, attractionis sive virtutis magneticae, et aliorum complurium quae magis communia sunt quam ipsa coelestia) refertur.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 17:3)
de quo non male dixit Plato, Quod habendus sit tanquam pro Deo, qui definire et dividere bene sciat.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 278:2)
Commodissime autem hoc sciri possit, si inquiratur ab incolis Panamae et Limae (ubi uterque Oceanus, Atlanticus et Australis, per parvum Isthmum separantur), utrum ad contrarias Isthmi partes fiat simul fluxus et refluxus maris, an e contra.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 347:6)
Atque cum hic motus hominum cogitationes ita impleverit ut fere reliquos motus occultaverit, tamen parum est quod homines de eo sciunt, sed in multis circa illum erroribus versantur.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 449:14)
Etenim ipsum Posse et ipsum Scire naturam humanam amplificant, non beant.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 475:3)
Quod iam praeteriit in integrum restitui non potest, at prudentes sat habent praesentia et futura curare.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, IV. DE VINDICTA 1:7)
Etenim et ingenium acre et robur animi constans ad hoc requiritur, ut quis sciat quando verum proferendum sit atque id facere audeat.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, VI. DE DISSIMULATIONE ET SIMULATIONE 1:3)
Qui enim eloquitur quae scit effutiet etiam quae nescit.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, VI. DE DISSIMULATIONE ET SIMULATIONE 4:10)
Magni refert ut pastores populi prognostica tempestatum politicarum sciant.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XV. DE SEDITIONIBUS ET TURBIS 1:2)
Nimirum scholasticos astronomis similes fuisse, qui eccentricos circulos, et epicyclos, et huiusmodi orbium machinas finxerunt, quo phaenomena servarent, et si satis scirent nihil tale revera existere.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XVII. DE SUPERSTITIONE 1:17)
Sunt qui chartas pictas artificio quodam miscere sciunt, qui tamen periti lusores non sunt.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXII. DE ASTUTIA 1:4)
Tum, scio, cunctanter veniet.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXV. DE EXPEDIENDIS NEGOTIIS 2:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION