라틴어 문장 검색

Si 'huius,' inquit, 'amici' vel 'huius magni' scribas, unum i facito extremum, sin vero 'hei magnei,' 'hei amicei,' casu multitudinis recto, tum ante i scribendum erit e, atque id ipsum facies in similibus.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XXVI 5:2)
Tunc ibi amici mei, quos rogaveram in consilium, viri exercitati atque in patrociniis et in operis fori celebres semperque se circumundique distrahentibus causis festinantes, non sedendum diutius ac nihil esse dubium dicebant quin absolvendus foret, quem accepisse pecuniam nulla probatione sollemni docebatur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Quartus Decimus, II 10:1)
Id etiam esse non sincerae neque amicae voluntatis indicium crediderunt, quod Xenophon inclito illi operi Platonis, quod de optimo statu reipublicae civitatisque administrandae scriptum est, lectis ex eo duobus fere libris qui primi in volgus exierant, opposuit contra conscripsitque diversum regiae administrationis genus, quod Παιδείασ Κύρου inscriptum est.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Quartus Decimus, III 4:1)
Cum a servis eorum tam caste me habuerim, inde poteritis considerare quomodo me putetis cum liberis vestris vixisse.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, XII 4:5)
Tum qui nuntiaverat iussit tacere, ac ne cui palam diceret interminatus est, praecepitque ut eam postero die repente in eum locum in quo ipse cum amicis esset inmitteret.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, XXII 10:1)
tum servo quod imperaverat significat, cerva emissa in cubiculum Sertorii introrupit, clamor factus et orta admiratio est.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, XXII 11:1)
CORNELIUS NEPOS et rerum memoriae non indiligens et M. Ciceronis ut qui maxime amicus familiaris fuit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, XXVIII 2:1)
Eum Arionem rex Corinthi Periander amicum amatumque habuit artis gratia.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Sextus Decimus, XIX 5:1)
Is tum postea grandi pecunia et re bona multa copiosus Corinthum instituit redire, navem igitur et navitas, ut notiores amicioresque sibi, Corinthios delegit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Sextus Decimus, XIX 8:1)
M. CICERO, in dialogo cui titulus est Laelius vel De Amicitia, docere volens amicitiam non spe expectationeque utilitatis neque pretii mercedisque causa colendam, sed quod ipsa per sese plena virtutis honestatisque sit expetendam diligendamque esse, etiamsi nihil opis nihilque emolumenti ex ea percipi queat, hac sententia atque his verbis usus est eaque dicere facit C. Laelium, sapientem virum, qui Publii Africani fuerat amicissimus:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, V 2:1)
Quaerebatur, servus recepticius quid esset.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, VI 3:1)
non enim servo mariti imperare hoc mulierem fas erat, sed proprio suo.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, VI 11:2)
Servus, ut imperatum erat, ad Aristagoran venit mandatumque domini adfert.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, IX 27:1)
Itaque cum morbo obpressus adventare mortem viderat, petivit oravitque a suis amicissimis inpense, ut Aeneida, quam nondum satis elimavisset, adolerent.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, X 8:1)
Nam ubi est cum amico conquestus, quod ad se aegrotum non viseret, haec ibidem addit festiviter:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Octavus Decimus, VIII 3:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION