라틴어 문장 검색

cuius ego ingenium ita laudo ut non pertimescam, ita probo ut me ab eo delectari facilius quam decipi putem posse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 13장 4:3)
numquam ille me opprimet consilio, numquam ullo artificio pervertet, numquam ingenio me suo labefactare atque infirmare conabitur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 14장1)
mihi enim videtur periculum fore ne ille non modo verbis te obruat, sed gestu ipso ac motu corporis praestringat aciem ingeni tui, teque ab institutis tuis cogitationibusque abducat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 14장 2:4)
ita contra me ille dicet, quamvis sit ingeniosus, ut non nullum etiam de suo ingenio iudicium fieri arbitretur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 14장4)
quod si quem aut natura sua aut illa praestantis ingeni vis forte deficiet aut minus instructus erit magnarum artium disciplinis, teneat tamen eum cursum quem poterit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 1장 4:2)
Vir autem acerrimo ingenio - sic enim fuit - multa et in se et in aliis desiderans neminem plane qui recte appellari eloquens posset videbat;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 5장 2:3)
Amo autem et semper amavi ingenium studia mores tuos.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 10장3)
Maiore mihi ingenio videtur esse quam ut cum orationibus Lysiae comparetur, praeterea ad virtutem maior indoles;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 13장 2:6)
Nihil enim est feracius ingeniis, eis praesertim quae disciplinis exculta sunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 15장 2:2)
est autem illud acrioris ingeni, hoc maioris artis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 26장 4:6)
sed quid poetas divino ingenio profero?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 31장 1:3)
in quo ut viderer excellere non ingenio sed dolore adsequebar.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 37장 3:3)
sed, ut supra dixi, nulla me ingeni sed magna vis animi inflammat, ut me ipse non teneam;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 38장 2:2)
atque haud scio an plerique nostrorum oratorum contra atque nos ingenio plus valuerint quam doctrina;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 42장 1:6)
O callidos homines, o rem excogitatam, o ingenia metuenda!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 67장 2:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION