라틴어 문장 검색

ideoque, quoniam non semper eodem modo respondebant, eosdem alii inter acutos, alii inter longos retulerunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, Caput I. De morborum generibus. 1:4)
non in iis solis in quibus semper ita se habet;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, II Quomodo morbi cognoscantur, et an crescant, consistent, aut minuantur. 1:2)
facilior enim semper curatio foret, si hoc verum esset.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, III De febrium generibus. 5:6)
Qua vero moderatione utendum sit, ut, quantum fieri potest, omnia ista contingant, prima semper habita salute, in ipsis partibus curationum considerandum erit.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, IV De febrium curationum diversis generibus. 1:6)
Unum illud est, quod semper, quod ubique servandum est, ut aegri vires subinde assidens medicus inspiciat, et quamdiu supererunt, abstinentia pugnet;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, IV De febrium curationum diversis generibus. 8:4)
si semper febricula manet, sed alterum tamen longius tempus remissionis est, id potius eligendum est;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, V De febrium speciebus, et singularum curationibus; et primo quando cibus febricitantibus dandus. 8:3)
Etenim perpetuum est, ad quod omne consilium dirigi potest, cibum quam maxime semper ab accessione futura reducere;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, V De febrium speciebus, et singularum curationibus; et primo quando cibus febricitantibus dandus. 8:5)
Quum vero semper aegros securos agere conveniat, ut corpore tantum, non etiam animo laborent:
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, V De febrium speciebus, et singularum curationibus; et primo quando cibus febricitantibus dandus. 11:3)
Ubi vero aut desinunt, aut levantur, semper quidem incipiendum est ab aliquo ex materia levissima, adjiciendum vero aliquid ex media, ratione habita subinde et virium hominis et morbi.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, VI Quaado potiones febricitantibus dari expediat. 11:4)
Una est, qua corpus alitur, et naturaliter semper aliquibus decedentibus, nullis vero in eorum locum subeuntibus, summa macies oritur;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XXII De tabe, ejusque speciebus. 1:3)
sed postea semper, antequam quidquam aliud, aquam bibere.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, II De curationibus morborum capitis. 8:14)
iisque modo cum stercore aliquo semper liquido, modo cum quibusdam quasi mucosis excernitur:
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XXII De torminibus. 1:5)
Adeo tamen nihil perpetuum est, sed semper pro vi corporis aestimandum, ut imbecillitas etiam cibum protinus facere necessarium possit;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVI De quinque generibus noxarum corporis et primo de vulneribus. 53:1)
cui semper mel adjiciendum est:
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVI De quinque generibus noxarum corporis et primo de vulneribus. 91:3)
In his semper fere pus, et saepe rubor cum calore est:
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVIII De interioribus ulceribus, quae aliqua corporum parte corrupta nascuntur. 20:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION