라틴어 문장 검색

ergo cum constent quattuor pedes binis, octo ternis, spondeum longis duabus, pyrrhichium, quem alii pariambum vocant, brevibus, iambum brevi longaque, huic contrarium e longa et brevi choreum, non ut alii trochaeum nominemus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 337:4)
ita duae natura breves positione sunt temporum quattuor.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 343:4)
medius numerus videntur quattuor, sed recipit frequenter et plura.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 382:1)
modus eius a Cicerone aut quattuor senariis versibus aut ipsius spiritus modo terminatur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 382:2)
est et ille verecundae orationi aptissimus, quo, quattuor primis leviter in summum coeuntibus digitis, non procul ab ore aut pectore fertur ad nos manus et deinde prona ac paulum prolata laxatur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 243:1)
interim quattuor remissis magis quam tensis, pollice intus inclinato, habilem demonstrando in latus aut distinguendis, quae dicimus, manum facimus, cum supina in sinistrum latus, prona in alterum fertur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 246:3)
sicut quattuor ventos generaliter a totidem mundi accepimus flare, cum interim plurimi medii et eorum varia nomina et quidam etiam regionum ac fluminum proprii deprehenduntur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 233:3)
Lacedaemonii devictis Atheniensibus triginta viros inposuere, qui rem publicam eorum tractarent.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 51장52)
Homo militaris, quod amplius annos triginta tribunus aut praefectus aut legatus aut praetor cum magna gloria in exercitu fuerat, plerosque ipsos factaque eorum fortia noverat;
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 59장10)
Sed, uti pro consilio imperatum erat, elephanti triginta, pecus atque equi multi cum paruo argenti pondere quaestori traduntur.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 29장9)
Denique omnibus labore et aestu languidis Metellus, ubi videt Numidas minus instare, paulatim milites in unum conducit, ordines restituit it cohortis legionarias quattuor aduersum pedites hostium collocat.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 51장8)
Elephanti quattuor capti, relicui omnes numero quadraginta interfecti.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 53장6)
Emissae eo cohortes Ligurum quattuor et C. Annius praefectus.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 77장7)
Itaque ex copia tubicinum et cornicinum numero quinque quam uelocissimos delegit et cum iis, praesidio qui forent, quattuor centuriones, omnisque Liguri parere iubet et ei negotio proximum diem constituit.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 93장11)
Ita Iugurtham spes frustrata, qui copias in quattuor partis distribuerat, ratus ex omnibus aeque aliquos ab tergo hostibus venturos.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 101장3)

SEARCH

MENU NAVIGATION