라틴어 문장 검색

Sed neque te indecorem sacris dignumque iuberi talia Dircaea stantem pro turre, Menoeceu, invenit;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권286)
idem altas turres saxis et turbine crebro laxat, agit turmas idem atque in sanguine fumat, nunc spargit torquens volucri nova vulnera plumbo, nunc iaculum excusso rotat in sublime lacerto, nullaque tectorum subit ad fastigia, quae non deferat hasta virum perfusaque caede recurrat.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권336)
sic ait, insignemque animam mucrone corusco dedignantem artus pridem maestamque teneri arripit atque uno quaesitam vulnere rumpit, sanguine tunc spargit turres et moenia lustrat, seque super medias acies, nondum ense remisso, iecit et in saevos cadere est conatus Achivos.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권347)
"in Thebas, hac me iubet ardua virtus ire, Menoeceo qua lubrica sanguine turris, experiar, quid sacra iuvent, an falsus Apollo."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권386)
Tunc vero attoniti fatorum in cardine summo, ceu suprema lues urbi facibusque cruentis aequatura solo turres Bellona subiret, omnibus e tectis certatim ingentia saxa roboraque et validas fundae Balearis habenas - nam iaculis caeloque vagis spes unde sagittis?
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권389)
- verum avidi et tormenta rotant et molibus urgent.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권390)
tanto violentior ille - sentit enim - maiore salo quassatque trahitque molem aegram, nexus donec celer alveus omnis abscidit et cursu victor respirat aperto, utque petita diu celsus fastigia supra eminuit trepidamque adsurgens desuper urbem vidit et ingenti Thebas exterruit umbra, increpat attonitos:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권393)
simul insultans gressuque manuque molibus obstantes cuneos tabulataque saevus restruit 2:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권397)
"an pavidas tonitru turbare puellas fortior et soceri turres exscindere Cadmi?"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권417)
ipse furentem risit et incussa sanctarum mole comarum,
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권419)
coeperat Ogygiae supra fastigia turris arcanum mugire polus caelumque tenebris auferri:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권426)
ille iacet lacerae complexus fragmina turris, torvus adhuc visu memorandaque facta relinquens gentibus atque ipsi non inlaudata Tonanti.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 11권4)
stabat in Argolicae ferrato culmine turris egregius lituo dextri Mavortis Enyeus hortator;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 11권26)
stabat tunc forte parenti proxima, dum coetu Capaneus laudatur ab omni Ditis et insignem Stygiis fovet amnibus umbram, protinus abrupta terrarum mole sub astris constitit, exsultant manes, quantumque profundae rarescunt tenebrae, tantum de luce recessit, excipit atra soror dextraeque innexa profatur:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 11권33)
"me Tegea regem indefensa reposcit, orbaque Parrhasiis ululat mihi mater in antris, ipse nec Ismeni ripas, dum stagna cruentat Hippomedon, Tyrias potui nec scandere turres, dum tonat, et tecum, Capaneu, miscere furores, quis tantus pro luce timor?"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 11권79)

SEARCH

MENU NAVIGATION