라틴어 문장 검색

Utique erit tutus, qui hoc propositum sequetur?"
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 14 15:2)
Quanto huic periculum paratius foret multa agenti molientique, cui ne otium quidem tutum est ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 14 15:6)
Sed cum viderit gravia, in quibus volutabatur, incerta, ancipitia, referet pedem, non vertet terga, sed sensim recedet in tutum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 22 8:4)
Veri boni aviditas tuta est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 23 6:10)
Nunc quoniam deploratae sunt res generis humani, Cato deducatur in tutum."
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 24 7:4)
Dum tibi tutum non est ad te recedere, circumspice singulos;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 25 7:2)
tutum iter est, iucundum est, ad quod natura te instruxit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 31 9:3)
accelera et evade, perduc te in tutum et subinde considera, quam pulchra res sit consummare vitam ante mortem, deinde expectare securum reliquam temporis sui partem, nihil sibi, in possessione beatae vitae positum, quae beatior non fit, si longior.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 32 3:3)
Sic tuto serpens etiam pestifera tractatur, dum riget frigore;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 42 4:2)
Tunc autem felicem esse te iudica, cum poteris in publico vivere, cum te parietes tui tegent, non abscondent, quos plerumque circumdatos nobis iudicamus non ut tutius vivamus, sed ut peccemus occultius.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 43 3:4)
Nam illi quoque obliti et suarum virium et inbecillitatis alienae sic excandescunt, sic saeviunt, quasi iniuriam acceperint, a cuius rei periculo illos fortunae suae magnitudo tutissimos praestat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 47 20:2)
Illi enim saepe hostem timuere sine causa, tutissimumque illis iter quod suspectissimum fuit;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 59 8:1)
utilem illam sibi iudicabit, tutam, prosperam.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 66 21:3)
Non est dubium " inquit " quin felicior res sit inconcussa valetudo quam ex gravibus morbis et extrema minitantibus in tutum vi quadam et patientia educta.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 66 40:2)
Vilissimae sortis homines ingenti impetu in tutum evaserunt, cumque e commodo mori non licuisset nec ad arbitrium suum instrumenta mortis eligere, obvia quaeque rapuerunt et quae natura non erant noxia, vi sua tela fecerunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 70 19:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION