라틴어 문장 검색

Nam eximiam indolem uxor Tarquinii Tanaquil liberaliter educaverat, et clarum fore visa circa caput flamma promiserat.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, A Romulo tempora regum septem 48:2)
Nec abhorrebat moribus uxor Tullia, quae, ut virum regem salutaret, supra cruentum patrem vecta carpento consternatos equos exegit.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, A Romulo tempora regum septem 53:1)
Tamen excepisse fugientis unus ex plebe fertur Albinius, qui depositis uxore et liberis virgines in plaustrum recepit.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM GALLICUM 12:2)
Nam Orgiacontis regis uxor a centurione stuprum passa memorabili exemplo custodiam evasit, revolsumque adulteri hostis caput ad maritum reportavit.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM GALLOGRAECUM 6:3)
Quanto fortius femina et uxor ducis!
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM PUNICUM TERTIUM 17:1)
sed hoc quoque ruptis equorum cingulis uxores ademere, summo scelere per amorem.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM NUMANTINUM 14:3)
Recessere igitur increpantes et - tanta erat capiendae urbis fiducia - consulentes, si quid ad uxores suas mandarent.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM CIMBRICUM TEVTONICUM TIGURINUM 6:1)
Nec minor cum uxoribus eorum pugna quam cum ipsis fuit;
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM CIMBRICUM TEVTONICUM TIGURINUM 16:1)
Superstes dignitatis suae vixit, ut cum maiore dedecore per Thessalica Tempe equo fugeret, ut una navicula Lesbon applicaret, ut Syedris in deserto Ciliciae scopulo fugam in Parthos, Africam vel Aegyptum agitaret, ut denique Pelusio litore imperio vilissimi regis, consiliis spadonum et, ne quid malis desit, Septimii desertoris sui gladio trucidatus sub oculis uxoris suae libero-rumque moreretur.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CIVILE CAESARIS ET POMPEI 51:2)
Semper alias Antonii pessimum ingenium Fulvia tum gladio cincta virilis militiae uxor agitabat.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM PERUSINUM 1:2)
'Iam iam non domus accipiet te laeta neque uxor optima, nec dulces occurrent oscula nati praeripere et tacita pectus dulcedine tangent.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 24:1)
quod plerumque putant et multo sanguine maesti conspergunt aras adolentque altaria donis, ut gravidas reddant uxores semine largo;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 40:2)
et quibus ante domi fecundae saepe nequissent uxoris parere, inventast illis quoque compar natura, ut possent gnatis munire senectam.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 40:10)
nam more ferarum quadrupedumque magis ritu plerumque putantur concipere uxores, quia sic loca sumere possunt pectoribus positis sublatis semina lumbis.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 40:16)
nec molles opus sunt motus uxoribus hilum.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 40:17)

SEARCH

MENU NAVIGATION