라틴어 문장 검색

Si enim hominum commento ignis adhibitus multiplex praestat auxilium, quid ascribendum est aetherio solis calori?
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVIII. 24:3)
Quae de Libero patre dicta sunt, haec Martem eundem ac solem esse demonstrant:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XIX. 1:1)
Cum igitur Liber pater idem ac sol sit, Mars vero idem ac Liber pater:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XIX. 4:2)
Martem solem esse quis dubitet?
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XIX. 4:3)
In summa pronuntiandum est effectum solis, de quo fervor animorum, de quo calor sanguinis excitatur, Martem vocari.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XIX. 6:4)
Ut vero Mercurius sol probetur, superius edocta suffragio sunt.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XIX. 7:1)
Praeter hoc quoque simulachra Mercurii pennatis alis adornantur, quae res monstrat solis velocitatem.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XIX. 8:1)
Nam quia mentis potentem Mercurium credimus, appellatumque ita intellegimus ἀπὸ τοῦ ἑρμηνεύειν, et sol mundi mens est, summa autem est velocitas mentis, ut ait Homerus:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XIX. 9:1)
— ὡσεὶ πτερὸν ἠὲ νόημα· ideo pennis Mercurius quasi ipsa natura solis ornatur.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XIX. 9:2)
Hoc argumentum Aegyptii lucidius absolvunt ipsius solis simulachra pennata fingentes, quibus color apud illos non unus est.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XIX. 10:1)
inferi autem nomen soli datur, cum in inferiore hemisphaerio, id est hiemalibus signis, cursum suum peragit:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XIX. 10:4)
Is ergo ambitus caeli stellarum luminibus ornatus tunc aestimatur enectus a Mercurio, cum sol diurno tempore obscurando sidera veluti enecat, vi luminis sui conspectum eorum auferendo mortalibus.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XIX. 13:4)
quae figura significat solem mundi esse caput et rerum satorem, omnemque vim eius non in quodam divisorum ministerio membrorum, sed in sola mente consistere, cuius sedes in capite est.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XIX. 14:2)
ut lyra Apollini chordarum septem tot caelestium sphaerarum motus praestat intellegi, quibus solem moderatorem natura constituit.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XIX. 15:3)
In Mercurio solem coli etiam ex caduceo claret, quod Aegyptii in specie draconum maris et feminae coniunctorum figuraverunt Mercurio consecrandum.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XIX. 16:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION