라틴어 문장 검색

Nam cum Latiar, hoc est Latinarum sollemne, concipitur, item diebus Saturnaliorum, sed et cum Mundus patet, nefas est praelium sumere:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVI. 16:1)
quia nec Latinarum tempore, quo publice quondam induciae inter populum Romanum Latinosque firmatae sunt, inchoari bellum decebat, nec Saturni festo, qui sine ullo tumultu bellico creditur imperasse, nec patente Mundo, quod sacrum Diti patri et Proserpinae dicatum est:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVI. 17:1)
Mundus cum patet, deorum tristium atque inferum quasi ianua patet:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVI. 18:2)
Cornificius arbitratur Apollinem nominatum ἀπὸ τοῦ ἀναπολεῖν, id est quia intra circuitum mundi quem Graeci πόλον appellant impetu latus ad ortus refertur:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVII. 9:1)
Physici Διόνυσον Διὸς νοῦν, qui solem mundi mentem esse dixerunt:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVIII. 15:1)
mundus autem vocatur caelum, quod appellant Iovem:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVIII. 15:2)
Nam si conceptu mentis consilia nascuntur, mundi autem mentem solem esse opinantur auctores, a quo in homines manat intellegendi principium:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVIII. 17:2)
Nam quia mentis potentem Mercurium credimus, appellatumque ita intellegimus ἀπὸ τοῦ ἑρμηνεύειν, et sol mundi mens est, summa autem est velocitas mentis, ut ait Homerus:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XIX. 9:1)
quae figura significat solem mundi esse caput et rerum satorem, omnemque vim eius non in quodam divisorum ministerio membrorum, sed in sola mente consistere, cuius sedes in capite est.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XIX. 14:2)
Quippe significat hic numerus vel totidem plagas mundi vel quattuor vices temporum quibus annus includitur, vel quod duobus aequinoctiis duobusque solstitiis zodiaci ratio distincta est:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XIX. 15:2)
unde habetur velut imago solis in adversam mundi partem nitentis.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXI. 21:2)
Gemini autem, qui alternis mortibus vivere creduntur, quid aliud nisi solem unum eundemque significant modo descendentem in ima mundi modo mundi in summam altitudinem resurgentem?
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXI. 22:1)
tanta est vis solis, ut abstrusa quoque penetrando vivificet.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXI. 27:5)
μένει δὲ Ἑστία ἐν θεῶν οἴκῳ μόνη, significat quia haec sola, quam terram esse accipimus, manet inmobilis intra domum deorum, id est intra mundum, ut ait Euripides:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXIII. 8:2)
Quippe si mundum ipsum diligenter inspicias, magnam similitudinem divini illius et huius poetici operis invenies.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, I. 19:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION