라틴어 문장 검색

sed cum iniussu Bostaris praefecti satis sciret nihil obsidum custodes facturos esse, Bostarem ipsum arte adgreditur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 259:1)
cum laeta civitate dictator unus nihil nec famae nec litteris crederet, et ut vera omnia essent, secunda se magis quam adversa timere diceret, tum M. Metilius tribunus plebis id enim vero ferendum esse negat:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 300:1)
deinde ad honores pervenit, quaesturaque et duabus aedilitatibus, plebeia et curuli, postremo et praetura perfunctus iam ad consulatus spem cum adtolleret animos, parum callide auram favoris popularis ex dictatoria invidia petit scitique plebis unus gratiam tulit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 321:1)
ad praetorium eius signa cum tulerimus, tibi ego eum appellavero, quod beneficio eius erga nos ac maiestate eius est, vos, milites, eos quorum vos modo arma ac dexterae texerunt patronos salutabitis, et si nihil aliud, gratorum certe nobis animorum gloriam dies hic dederit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 363:2)
tum experta nobilitas parum fuisse virium in competitoribus eius L. Aemilium Paulum, qui cum M. Livio consul fuerat, ex damnatione collegae, ex qua prope ambustus evaserat, infestum plebei, diu ac multum recusantem ad petitionem compellit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 426:1)
nam ad diem nihil praeter sacramentum fuerat, iussu consulum conventuros neque iniussu abituros, et ubi convenissent, sua voluntate ipsi inter sese decuriati equites, centuriati pedites coniurabant sese fugae atque formidinis ergo non abituros neque ex ordine recessuros nisi teli sumendi aut petendi et aut hostis feriendi aut civis servandi causa.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 457:1)
collegae eius Pauli una, pridie quam ab urbe proficisceretur, contio fuit, verior quam gratior populo, qua nihil inclementer in Varronem dictum nisi id modo, mirari se, quidni, qui dux, priusquam aut suum aut hostium exercitum, locorum situm, naturam regionis nosset, iam nunc togatus in urbe sciret quae sibi agenda armato forent,
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 462:1)
nihil usquam sui videt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 481:4)
omnia audentem contemnet Hannibal, nihil temere agentem metuet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 488:3)
nec ego ut nihil agatur suadeo, sed ut agentem te ratio ducat, non fortuna;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 489:1)
itaque locum et tempus insidiis aptum se habere ratus nocte proxima nihil praeter arma ferente secum milite castra plena omnis fortunae publicae privataeque relinquit transque proximos montes laeva pedites instructos condit, dextra equites, impedimenta per convallem mediam traducit,
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 506:1)
itaque postero die Varro, cui sors eius diei imperii erat, nihil consulto collega signum proposuit instructasque copias flumen traduxit sequente Paulo, quia magis non probare quam non adiuvare consilium poterat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 548:1)
tandem Romani, diu ac saepe conisi, aequa fronte acieque densa impulere hostium cuneum nimis tenuem eoque parum validum, a cetera prominentem acie.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 567:1)
cuneo quidem hoc laxum atque solutum agmen, ut si nihil obstet, disicias.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 608:2)
dum ibi tempus teritur, interea, cum ex maioribus castris, quibus satis virium et animi fuit, ad quattuor milia hominum et ducenti equites, alii agmine alii palati passim per agros, quod haud minus tutum erat, Canusium perfugissent, castra ipsa ab sauciis timidisque eadem condicione qua altera tradita hosti.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 626:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION