라틴어 문장 검색

quamquam ante haec sponsalia non solum, cum ab urbe abesset, numquam ad suorum quemquam litteras misit, quin Attico scriberet, quid ageret, inprimis quid legeret quibusque in locis et quamdiu esset moraturus, sed etiam, cum esset in urbe et propter infinitas suas occupationes minus saepe, quam vellet, Attico frueretur, nullus dies temere intercessit, quo non ad eum scriberet, cum modo aliquid de antiquitate ab eo requireret, modo aliquam quaestionem poeticam ei proponeret, interdum iocans eius verbosiores eliceret epistulas.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Ex Libro de Latinis Historicis, 20장 1:1)
nam et ad id, quod Attici causa te ostendisti esse facturum, tantum velim addas, quantum ex nostro amore accessionis fieri potest, et, quod modo verebar, tibi gratias agere, nunc plane ago teque ita existimare volo, quibuscumque officiis in Epiroticis reliquisque rebus Atticum obstrinxeris, iisdem me tibi obligatum fore.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS DECIMVS: AD C. MEMMIVM ET CETEROS, letter 18 2:5)
itaque tectores, cum volunt sil atticum imitari, violam aridam coicientes in vas cum aqua, confervefaciunt ad ignem, deinde, cum est temperatum, coiciunt linteum, et inde manibus exprimentes recipiunt in mortarium aquam ex violis coloratam, et eo cretam infundentes et eam terentesn efficiunt silis attici colorem.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 14장2)
quin potius scrutare Dei signacula in ipso fonte vetustatis, percurre scrinia primi scriptoris, quem non bardus pater aut avus augur, fabula nec veteris famae, nec garrula nutrix, nec sago clangore loquax et stridula cornix rem docuere Dei, sed coram proditus ipse, ipse Deus trepidum mortalem mitis amico inbuit adloquio seque ac sua summa retexit, nimirum meminit scriptor doctissimus illo orbis principio non solum nec sine Christo informasse Patrem facturae plasma novellae.
(프루덴티우스, Apotheosis, section 392)

SEARCH

MENU NAVIGATION