라틴어 문장 검색

genus ex iis, quae extrinsecus adducuntur in causam, Graeci vacant παράδειγμα, quo nomine et generaliter usi sunt in omni similium adpositione et specialiter in iis, quae rerum gestarum auctoritate nituntur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 221:1)
adhibebitur extrinsecus in causam et auctoritas.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 256:1)
nam sententiis quidem non orationes modo sunt refertae sed libri etiam philosophorum, qui quanquam inferiora omnia praeceptis suis ac litteris credunt, repetere tamen auctoritatem a versibus non fastidierunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 259:3)
ponitur a quibusdam et quidem in parte prima deorum auctoritas, quae est ex responsis, ut, esse sapientissimum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 262:1)
propter quod fuerunt, qui exempla et has auctoritates inartificialium probationum esse arbitrarentur, quod ea non inveniret orator, sed acciperet.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 263:2)
et patres adversus liberos et adversus suos quisque necessarios auctoritatem petunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 278:2)
nam illa summa cura securitatis est similis, tantaque in oratione auctoritas, ut probationis locum obtineat dubitare nobis non audentibus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 340:2)
verum sic habenda est auctoritatis ratio, ne sit invisa securitas.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 52:4)
quapropter ne dicet quidem salse, quotiens poterit, et dictum potius aliquando perdet quam minuet auctoritatem.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 139:2)
Sed quidam ita sunt receptae auctoritatis ac notae verecundiae, ut nocitura sit in eos dicendi petulantia.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 142:3)
instant enim et saepe discrimen omne committunt, quod deesse nobis putant, et faciunt probationibus nostris auctoritatem postulando.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 238:2)
primamne expositionem, qua matri, cuius filium premebat auctoritas, abstulit fidem?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 253:3)
infinitum est enumerare, ut Cottae detraxerit auctoritatem, ut pro Ligario se opposuerit, Cornelium ipsa confessionis fiducia eripuerit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 254:6)
at haec tam timida defensio detrahit auctoritatem illi, qua recte dicebamus occisum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 42:3)
Quo in genere semper prior debebit esse defensio, primum quia natura potior est salus nostra quam adversarii pernicies, deinde quod plus habebimus in accusatione auctoritatis, si prius de innocentia nostra constiterit, postremum, quod ita demum duplex causa erit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 92:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION