라틴어 문장 검색

negat Alfenus aequum esse procuratorem satis dare, quod reus satis dare non deberet, si ipse adesset.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 7장 1:4)
cui neque magistratus adhuc aequus inventus est neque iudicium redditum est usitatum, non condicio, non sponsio, non denique ulla umquam intercessit postulatio, mitto aequa, verum ante hoc tempus ne fando quidem audita.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 22장 1:2)
dixi domum Romae fuisse quo iste ne aspirarit quidem, servos compluris, ex quibus iste possederit neminem, ne attigerit quidem;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 29장 2:4)
me saepe esse pollicitum, saepe ostendisse dicebant, si quod tempus accidisset, quo tempore aliquid a me requirerent, commodis eorum me non defuturum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 1장 2:3)
quo ego adiumento sperabam hanc a me posse molestiam demoveri, id mihi erat adversarium maxime;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 2장 1:3)
quo in negotio tamen illa me res, iudices, consolatur, quod haec quae videtur esse accusatio mea non potius accusatio quam defensio est existimanda.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 2장 2:2)
de quo quid ego plura commemorem?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 5장 1:2)
in quo ego quid eniti aut quid efficere possim, malo in aliorum spe relinquere quam in oratione mea ponere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 8장 2:2)
ego qui, sicut omnes sciunt, in foro iudiciisque ita verser ut eiusdem aetatis aut nemo aut pauci pluris causas defenderint, et qui omne tempus quod mihi ab amicorum negotiis datur in his studiis laboribusque consumam, quo paratior ad usum forensem promptiorque esse possim, tamen ita mihi deos velim propitios ut, cum illius mihi temporis venit in mentem quo die citato reo mihi dicendum sit, non solum commoveor animo, sed etiam toto corpore perhorresco.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 13장 1:1)
Quo magis sunt Herodotus Thucydidesque mirabiles;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 12장 2:3)
quo modo autem dicatur, id est in duobus, in agendo et in eloquendo.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 17장 2:1)
de quo plura dicerem, si hoc praecipiendi tempus esset aut si tu hoc quaereres.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 17장 2:5)
in quo illud etiam notandum mihi videtur ad studium persequendae suavitatis in vocibus:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 18장 1:1)
Magnum fecissemus, si quidem potuissemus quo contendimus pervenire in ea urbe in qua, ut ait Antonius, auditus eloquens nemo erat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 30장 1:4)
cumque ambigue multa dicantur, quo modo quidque eorum dividi explanarique oporteat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 32장 3:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION